PL 16, col. 378

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

cilicio perhorrescat; quod male sibi de pulchritudine
placuit. Cor vero sit liquescens tamquam cera,
jejuniis inquietans seipsum, et cogitationibus ventilans,
quare sit ab inimico subversum. Sensus etiam
crucietur; quia in membra corporis cum haberet
dominationem, malo cessit imperio.
36.
Talis vita, talis actio poenitentiae, si fuerit
perseverans, audebit sperare, etsi non gloriam, 315
certe poenae vacationem; dicit enim Deus: Convertimini ad me, et convertar ad vos. Convertimini
ex toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu;
dirumpite corda vestra, et non vestimentum; quoniam
pius
et misericors est (Joel II, 22, 23). Sic conversus
magnus ille David justificatus est; sic Ninive
peccatrix illa civitas incumbentem sibi evasit interitum
[(II Reg. XII, 13)] .
Peccator ergo si sibi ipsi non
pepercerit, a Deo illi parcetur [(Joan. III, 5 et seq.)] .
Et si futuras poenas gehennae perpetuas in hoc parvo
vitae spatio compensaverit, seipsum ab aeterno judicio
liberabit.
37.
Grandi plagae alta et prolixa opus est medicina:
grande scelus grandem habet necessariam
satisfactionem. Nam non est dubium levius esse
crimen, ubi peccatum suum ultro homo confitetur, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.