PL 16, col. 383

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

me virtus mea, et lumen oculorum meorum non
est mecum [(Psal. XXXVII, 1-9)]
. Deus, repulisti me
et destruxisti me, ostendisti mihi dura, potasti me
vino compunctionis [(Psal. LIX. 4, 5)] : expulsa sum
ab oculis tuis, jam non adjiciam ut resurgam ad
templum sanctum tuum, et facta sum in exterminio.
50.
Quae utilitas in sanguine tuo, dum descendi in
corruptionem [(Psal. XXIX, 10)]
? Numquid mortuis facies
mirabilia, aut medici suscitabunt [(Psal. LXXXVII, 11)]
?
Tuus sermo est, tuapromissio est: Nolo mortem peccatoris,
sed conversionem et vivat [(Ezech. XXXIII, 11)]
:
ad te, Deus meus, mea conversio; 319 quia solus
potes renovare omnia, et ab inferis animas revocas.
Tu solvis compeditos: tu, Deus, allisos erigis,
caecos illuminas, mortuos suscitas.

51.
Erravi sicut ovis perdita [(Psal. CXVIII, 176)]
:
require famulam tuam, ne lupus crudelis glutiat me. Multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo ejus [(Psal. III, 3)]
.
Sed tuum consilium tecum est. [(Psal.
CVIII, 84)] . Quot sunt dies famulae tuae, quando facies
mecum judicium? Sed ne intres in judicium cum
famula tua [(Psal. CXLII, 2)] . Defecit in salutari tuo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.