PL 16, col. 468
De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Repentance 1.2
quis est ergo qui magis honorat, utrum qui mandatis
obtemperat, an qui resistit?
7.
Ecclesia in utroque servat obedientiam, ut peccatum
et alliget et relaxet: haeresis in altero immitis,
in altero inobediens; vult ligare, quod non resolvat:
non vult solvere, quod ligavit; in quo se
sua damnat sententia. Dominus 392 enim par jus
et solvendi esse voluit et ligandi, qui utrumque pari
conditione permisit [(De Poenit., dist. 1, cap. Verbum
Dei, § Dominus)] . Ergo qui solvendi jus non habet,
nec ligandi habet. Sicut enim secundum Dominicam
sententiam, qui ligandi jus habet, et solvendi
habet: ita istorum assertio se ipsam strangulat; ut
quia solvendi sibi jus negant, negare debeant et ligandi.
Quomodo igitur potest alterum licere, alterum
non licere? Quibus donatum utrumque est,
aut utrumque licere manifestum est, aut utrumque
non licere certum est. Ecclesiae utrumque licet, haeresi
utrumque non licet; jus enim hoc solis permissum sacerdotibus
est. Recte igitur hoc Ecclesia vindicat,
quae veros sacerdotes habet: haeresis vindicare
non potest, quae sacerdotes Dei non habet. Non vindicando
autem ipsa de se pronuntiat, quod cum sacerdotes
non habeat, jus sibi vindicare non debeat
sacerdotale. Ita impudenti contumacia pudentem
cernimus confessionem.
8.
Specta etiam illud, quoniam qui Spiritum sanctum
accepit, et solvendi peccati potestatem et ligandi
accepit. Sic enim scriptum est: Accipite Spiritum
sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur:
et quorum detinueritis, detenta erunt [(Joan XX,
22, 23)] . Ergo qui solvere non potest peccatum, non
habet Spiritum sanctum. Munus Spiritus sancti est
officium sacerdotis, jus autem Spiritus sancti in solvendis