PL 16, col. 472
De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Repentance 1.4 · Concerning Repentance 1.5
sententiam: Omnis, inquit, qui me confessus
fuerit [(Math. X, 32)] , id est, ex quacumque vita, ex
quocumque statu qui confessus me fuerit, habebit
me remuneratorem confessionis suae. Cum dicitur, Omnis,
nullus a remuneratione, qui fuerit confessus,
excluditur. Non similiter, omnis qui negaverit, negabitur;
potest enim fieri ut aliquis victus suppliciis,
sermone Deum neget, et corde adoret [(De
Poenit., dist. I, cap. Potest fieri)] .
19.
Numquid eadem causa est ejus qui sponte negat,
et ejus quem tormenta inclinaverint ad sacrilegium,
non voluntas? Quam autem indignum, cum
apud homines valeat certaminis gratia, ut apud
Deum non valere asseratur! Nam saepe in hoc athletarum
saeculari certamine etiam victos quorum fuerint
certamina probata, vulgus hominum cum victoribus
coronare consuevit; maxime quos viderit
forte dolo aut fraude victoria exclusos. Christus ergo
athletas suos quos viderit gravibus paulisper cessisse
suppliciis, sine venia patietur manere?
20.
Numquid non habebit rationem laboris, qui
etiam quos projicit, non in aeternum projicit? Dicit
enim David: Non in aeternum projiciet Deus [(Psal.
LXXVI, 8)] ; et contra hunc audiemus haeresim dicentem:
Projicit in aeternum? Nec in finem, inquit, misericordiam
suam abscidet a generatione in generationem, aut
obliviscetur misereri Deus [(Ibid. 9, 10)] , clamat Propheta:
et sunt qui divinae miserationis quaedam inducant
oblivia?
CAPUT V.
Objectioni ab immutabilitate Dei petitae respondetur,
allatis Scripturae testimoniis, quibus misericordiam
emergentibus e volutabro suo peccatoribus Deus promittit:
additurque indulgentiam iis parari propensiorem,
qui quodammodo inviti deliquerunt, quod
eleganti bello captorum exemplo, et ipsiusmet diaboli
prosopopaeia illustratur.
21.
Sed aiunt ideo se ista asserere, ne mutabilem
Deum facere videantur; si his 396 quibus fuerit iratus,
ignoscat. [Alias cap. IV.] Quid ergo? Repudiabimus
divina oracula, et opiniones istorum sequemur? Sed
non Deus alienis assertionibus, sed suis aestimandus
est vocibus. Quod enim promptius edere possumus
insigne ejus misericordiae, quam quod ipse per prophetam
Osee, quibus tamquam iratus minabatur, continuo
tamquam reconciliatus indulget? Ait enim: Quid tibi faciam, Ephraem, aut quid faciam tibi, Juda?