PL 16, col. 532

De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Exposition of the Christian Faith 1.pref.0 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.1 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.2

Non ergo perfunctoria fides debet esse, imperator
Auguste; scriptum est enim: Zelus domus tuae comedit me [(Psal. LXVIII, 10)]
. Itaque fideli spiritu et
mente devota Jesum Dominum invocemus, Deum
esse credamus; ut in nomine ejus quidquid a Patre
petimus, impetremus; Pater enim se per Filium vult
rogari, Filius vult rogari Patrem.
13.
Concordat pietatis gratia, nec virtutis facta
discordant. Quaecumque enim Pater facit, eadem et
Filius facit similiter. Et similiter facit, et eadem facit
Filius: sed vult rogari Patrem in eo, quod ipse
facturus est; uti non impossibilitatis indicium, sed
unitatem potestatis agnoscas. Jure igitur adorandus
atque venerandus est Dei Filius, qui mundum divinitate
sua condidit, et nostrum pietate sua informavit

affectum.
14.
Et ideo bonum Deum, sempiternum, perfectum,
omnipotentem, verum debemus 447 credere,
ut in Lege accepimus et prophetis, Scripturisque divinis
caeteris, quia sine his Deus non est. Non potest
enim bonus non esse, qui Deus est, cum in natura
Dei plenitudo bonitatis sit: neque ex tempore
Deus potest esse, qui fecit tempora: neque potest
imperfectus Deus esse; qui enim minor est, imperfectus
utique est, cui desit aliquid, quo majori possit
aequari. Haec igitur fidei praedicatio: Deus malus
non est, Deo impossibile nihil est: Deus temporalis
non est, Deus minor non est. Si fallor, redarguant.
15.
Quia igitur Deus Christus: et bonus utique, et

omnipotens, et sempiternus, et perfectus, et verus
est; haec enim in natura divinitatis sunt. Aut igitur
negent naturam divinitatis in Christo, aut quae divinae
naturae sunt, Deo negare non possunt.
16.
Certe ne quis possit errare, sequatur ea
quibus Scriptura sancta, ut intelligere possimus Filium,
significavit. Verbum dicitur, Filius dicitur, Dei
virtus dicitur, dicitur Dei sapientia. Verbum, quia
immaculatus: virtus, quia perfectus; Filius, quia genitus
ex Patre: sapientia, quia unum cum Patre,
unum aeternitate, unum divinitate. Non enim Pater
ipse, qui Filius: sed inter Patrem et Filium generationis
expressa distinctio est; ut ex Deo Deus, ex
manente manens, plenus e pleno sit.
17.
Non sunt igitur haec nuda nomina, sed operatricis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.