PL 16, col. 543

De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Exposition of the Christian Faith 1.10 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.0 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.1

63.
Non ergo ex usu generationis humanae calumniam,
haeretice, struas; neque ex nostro sermone
componas. Neque enim angustis sermonibus nostris
immensae magnitudinem possumus divinitatis includere,
cujus magnitudinis non est finis [(Ps. CXLIV, 3)] .
Namque hominis generationem si definire contendas,
tempus ostendis: generatio autem divina supra
omnia est: late patet, supra omnes cogitationes ascendit
et sensus. Scriptum est enim: Nemo venit ad
Patrem, nisi per me [(Joan. XIV, 6)]
. Quidquid igitur
de Patre cogitaveris, quamlibet ejus aeternitatem,
non potes de eo aliquid nisi per Filium cogitare:
nec potest ullus ad Patrem nisi per Filium transire
sensus. Hic est, inquit, Filius meus dilectissimus [(Matth. XVII, 5)]
.
Est, inquit, qui quod est, semper

est. Unde et David: In aeternum, inquit, Domine,
permanet Verbum tuum in coelo [(Ps. CXVIII, 89)]
.
Quod enim manet, nec substantia, nec aeternitate
deficit.
64.
Quaeris a me quomodo Filius sit, si non priorem
habeat Patrem? Quaero item abs te, quando aut
quomodo Filium putes esse generatum? Mihi enim
impossibile est generationis scire secretum: mens
deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum.
Supra Potestates, supra Angelos, supra Cherubim,
supra Seraphim, supra omnem sensum est;
quia scriptum est; Pax autem Christi quae est supra
omnem sensum [(Phil. IV, 7)]
. Si pax Christi supra
omnem sensum est, quemadmodum non est supra
omnem sensum tanta generatio?

65.
Tu quoque manum ori admove, scrutari non
licet superna mysteria. Licet scire quod natus sit:
non licet discutere quemadmodum natus sit. Illud
negare mihi non licet, hoc quaerere metus est. Nam
si Paulus ea quae audivit raptus in tertium coelum,
ineffabilia dicit, quomodo nos exprimere possumus
paternae generationis arcanum, quod nec sentire potuimus,
nec audire?
66.
Verum si me ad consuetudinem trahis generationis
humanae, ut Patrem dicas priorem; vide
utrum ad generationem Dei terrenae generationis
exempla conveniant. Si secundum hominem loquamur,
negare non poteris priores esse in homine patris
quam filii passiones. 457 Prior crevit, prior
senuit, prior doluit, prior flevit. Si igitur hic tempore

minor, ille antiquior passione. Si hic generationis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.