PL 16, col. 92
De officiis ministrorum (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: On the Duties of the Clergy 1.47 · On the Duties of the Clergy 1.48
praefatione posuimus [(Cap. II. 6, 7)] , praecepta instruunt.
Pulchre autem et hoc accidit, ut scripturi
de Officiis, ea praefationis nostrae assertione uteremur
quae et ipsa ad officii magisterium pertineret.
231.
Sed quia supra, ut oportebat, perstrinximus
quemadmodum unusquisque cavere possit, ne excitetur
accepta injuria, verentes ne praefatio prolixior
fieret, nunc de eo uberius disputandum arbitror.
Locus enim opportunus est, ut in partibus temperantiae
dicamus quemadmodum reprimatur iracundia.
CAPUT XLVIII.
Repetito compescendae iracundiae argumento, tres
eorum qui lacessuntur injuriis, ordines explicantur:
ad quorum perfectissimum Apostolus ac David dicuntur
pervenisse: ubi ex occasione quaedam hujus
ac futurae vitae traduntur discrimina.
232.
Tria itaque genera esse hominum injuriam
accipientium in Scripturis divinis demonstrare volumus,
si possumus. Unum est eorum quibus peccator
insultat, conviciatur, inequitat. Iis quia deest
justitia, pudor crescit, augetur dolor. Horum similes
plurimi de meo ordine, de meo numero. Nam mihi
infirmo si quis injuriam faciat, forsitan, licet infirmus,
donem injuriam meam. Si crimen objiciat, 62
non sum tantus, ut sim contentus conscientia
mea, etiamsi me ejus objecti alienum noverim: sed
cupio abluere ingenui pudoris notam, tamquam
infirmus. Ergo oculum pro oculo, et dentem pro
dente exigo, et convicium convicio rependo.
233.
Si vero is sum qui proficiam, etsi nondum
perfectus, non retorqueo contumeliam: etsi influat
ille convicium, et inundet aures meas contumeliis,
ego taceo, et nihil respondeo.
234.
Si vero perfectus sim (verbi gratia loquor,
nam veritate infirmus sum) si ergo perfectus sim,
benedico maledicentem, sicut benedicebat et Paulus;
qui ait: Maledicimur, et benedicimus [(I Cor. IV, 12)]
.
Audierat enim dicentem: Diligite inimicos vestros,
orate pro calumniantibus et persequentibus vos [(Matth.
V, 44)]
. Ideo ergo Paulus persecutionem patiebatur,
et sustinebat, quia vincebat et mitigabat humanum
affectum propositae mercedis gratia; ut filius Dei
fieret, si dilexisset inimicum.