PL 16, col. 932

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Selections from the Letters of St. Ambrose 51.0

utraque parte exceptores. Non potestis esse judices,
si auditores non habuerimus; et nisi ex utraque parte
venerint, qui audiant, non vobis respondemus. »
Ambrosius episcopus dixit: « Quos quaeris auditores? »
800 Palladius dixit: « Sunt hic viri honorati
multi. »
Sabinus episcopus dixit: « Post tot blasphemias
auditores petis? »
Ambrosius episcopus dixit: « Sacerdotes de laicis
judicare debent, non laici de sacerdotibus. Sed
tamen quos judices petas, dicito. »
Palladius dixit: « Auditores veniant. »
Chromatius presbyter dixit: « Salva condemnatione
sacerdotali, quin et qui Palladii sunt, etiam

nunc in pleno legantur. »
52.
Palladius dixit: « Non permittuntur loqui. Auditores
veniant, et ex utraque parte exceptores, et
respondebunt vobis hi in concilio generali. »
Ambrosius episcopus dixit: « Etsi in multis impietatibus
deprehensus sit, erubescemus tamen.
ut videatur qui sacerdotium sibi vindicat, a laicis
esse damnatus: ac per hoc quoque et in hoc ipso
damnandus est, qui laicorum exspectat sententiam;
cum magis de laicis sacerdotes debeant judicare.
Juxta ea quae hodie audivimus Palladium profitentem,
et juxta ea quae condemnare noluit, pronuntio
illum sacerdotio indignum et carendum, ut in
loco ejus catholicus ordinetur. »
Omnes episcopi dixerunt: « Anathema Palladio. »

53.
Ambrosius episcopus dixit: « Imperator clementissimus
et christianus sacerdotum judicio
causam, et ut ipsi arbitri essent altercationis,
inquit, constituissemus. Quoniam igitur nobis judicium
videtur delatum interpretes esse Scripturarum,
condemnenus Palladium, qui impii Arii noluit
damnare sententiam: et quia ipse Filium Dei
sempiternum, et caetera quae actis inhaerent, negavit.
Ergo anathema habeatur. »
Omnes episcopi dixerunt: « Omnes condemnamus
eum, anathema habeatur. »
Patrum singulorum in Palladium condemnatio.
54.
Ambrosius episcopus dixit: « Quoniam omnes
consistunt viri christiani, et Deo probati fratres,
et consacerdotes nostri, dicat unusquisque quid

sibi videatur.
Valerianus episcopus dixit: « Mihi quidem videtur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.