PL 16, col. 967
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
utriusque sectae, utriusque sententiae; proximus
eorum ceremonias patrum coluit, recentior non removit.
Si exemplum non facit religio veterum, faciat
dissimulatio proximorum.
4.
« Quis ita familiaris est barbaris, ut aram victoriae
non requirat? Cauti in posterum sumus, et
talium rerum ostenta vitamus. Reddatur tamen
saltem nomini honor, qui numini denegatus est.
Multa victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc
plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus
nihil profuit: vos amicum triumphis patrocinium
nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est:
nemo colendam neget, quam profitetur optandam.
5.
« Quod si hujus ominis non esset justa vitatio,
ornamentis saltem curiae decuit abstinere. Praestate,
oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris
relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito
divi Constantii factum diu non stetit. Omnia vobis
exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis.
Aeternitatem curamus famae et nominis vestri; ne
quid futura aetas inveniat corrigendum.
6.
« Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua
religione mens falsa terrebitur; ne in testimoniis
mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec
ullus perfidis tutus est locus: sed plurimum valet
ad metum delinquendi etiam praesentia religionis
urgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara
fidem convenit singulorum: neque aliquid magis
auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod
omnia quasi juratus noster ordo decernit. Patebit
ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes