PL 16, col. 986

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

spem parentibus annuntiaretur, futurum regimen
et praesidium suis; nam gravibus jamdiu Palaestinorum
imperiis afflictabantur.
11.
Pater illi erat de tribu Dan timens Deum [(Judic.
XIII, 2 et seq.)] , haud ignobili genitus loco, praestans
caeteris: mater utero sterilis, sed animi virtutibus
haud infecunda; quae propriae hospitio mentis
recipere meruit visionem angeli, mandatum tenuit,
oraculum implevit. Nec tamen passa sine viro scire
vel divinitatis secretum, insinuavit marito visum sibi
hominem Dei, praeclara specie, futurae sobolis ferentem
oracula: qua pollicitatione sese fidentem cum
conjuge fidem promissorum coelestium participare.
Quod ubi comperit, pie Deum precatus oravit; ut
sibi quoque visionis ejus gratia tribueretur, dicens:
Ad me, Domine, angelus veniat tuus.
12.
Unde ego arbitror, non zelo mulieris, quae
esset spectabilis pulchritudinis, aliquid eum suspectum
habuisse, ut quidam existimavit: sed magis
divinae zelo gratiae provocatum, conspectus sacri
voluisse participari munere. Neque enim vitiis
animi prave affectus, tantam apud Dominum invenisset
gratiam, ut angelus in ejus domum reverteretur:
qui monitis iis quae usus oraculi postulavisset,
subito flammae vehementis elevatus specie, sese
recepit. Id formidolosum viro, mulier salubrius interpretata,
in gaudium vertit, atque ademit sollicitudinem;
eo quod prosperorum indicium, non adversantium
sit visere Deum.
13.
Talibus e coelo commendatus insignibus ubi

primum adolevit, conjugio mentem intendit, sive
quod vagam ac familiarem adolescentulis abhorreret
animo lubricae libidinis consuetudinem: sive
quia jam causa quaerebatur, quemadmodum a cervicibus
plebis suae averteret Palaestinorum potentiam,
duraque imperia. Pergens itaque [(Judic. XIV,
1 et seq.)] in Thamnatam (urbi hoc nomen est in illis
positae locis, quae tunc temporis Palaestinorum incolis
frequentabatur), virginem 846 aspexit, grata
specie, et vultu decoro, et parentes proprios, quorum
comitatu fultus gradiebatur, oravit ut eam in conjugium
sibi poscerent. Verum illi ignorantes quod eo
intentio vergeret, ut Palaestinis aut negantibus infestior
foret, aut acquiescentibus, affectus inferendae
in subditos injuriae demeretur; cum ex conjunctione

aequalitas par, et gratia consortii jure accresceret,
aut si quid offensum esset, longius ultionis studia
procederent, quasi alienigenam declinandam arbitrabantur.
Sed ubi flectere animum pignoris legitimorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.