PL 160, col. 936

Chronicae Polonorum (Auctor incertus), J. P. Migne · De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

quam collum extendentes cum ignavia morerentur.
Interdum tamen cum Bolezlavo pactum facere
castrumque reddere cogitabant, interdum
inducias petentes, vel auxilium exspectantes illud
consilium differebant. Interea Poloni nunquam
otiosi, nunquam desidiosi, tot laboribus et vigiliis fatigati
desistebant, sed castrum capere vel insidiis
insistebant. Pomorani vero talem Bolezlavi mentem
et intentionem cognoscebant, quod nullatenus evadere
manus ipsius nisi castro reddito praevalebant,
et ex hoc maxime diffidebant, quia de Suatopole suo
domino nullum auxilium expectabant. Unde pro
tempore consilium partibus utrisque satis ydoneum
inierunt, castellum videlicet fide recepta tradiderunt,
ipsique sani cum suis omnibus, incolumes

quo sibi libuit, abierunt.

praevideret opportunum, ut filios, qui erant dispersi,
congregaret in unum, ad redimendum hominem,
quem propriae voluntatis arbitrium a Deo divisit, in
vineam Ecclesiae, primo et secundo servos, tertio Filium
misit. Qui ostendendum se verum esse regem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.