PL 160, col. 938
De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne
impietas Christianae semper est aemula saluti: quia,
sicut in ligno crucis humanae salutis impugnavit
auctorem, ita Christianae religionis adhuc exsecratur
honorem. Unde mirum non est quod iidem Judaei,
pallio invidiae induti, divinae pietati et humanae
invidere saluti, dum per eamdem invidiam qua ipsum
auctorem lucis in passione peremerunt, post
passionem ejus lignum crucis absconderunt, ut clarius
sole et manifestius luce salus nobis in auctore
vitae et salutis deesset in cruce. Ipsi enim illi fuerunt,
de quibus scriptum est: partes vulpium erunt [(Psal. LXII)]
,
dum pro summo Rege vulpem Caesarem
eligentes, erga Deum nec facies voluerunt mutare
nec mentes. Unde pro perfidia illorum plenius
ostendenda, pro quibus in fide Christi nondum conturbatae
sunt gentes et inclinata sunt regna [(Psal.
XLV)]
, per campos Scripturarum, ex. gr., eo latius
jam noster discursurus est sermo, quo ea quae proponenda
sunt melius ostendantur exemplo quam
verbo: ut enim invidia Judaeorum justa possit ratione
sopiri, ex antiquis his Patribus tres proponendi
sunt viri, ne verba Veritatis a nobis videantur
neglecta esse, quibus dictum est: In ore duorum
vel trium testium stet omne verbum [(II Cor. XIII)]
.
Sciendum est autem quod, sicut iidem viri sunt tres,
Joseph scilicet, Isaac et Moyses, ita per antiquae divinitatis
archisterium, triplex nobis debent apportare
mysterium.
CAPUT III. De comparatione, quam Joseph habet ad lignum, vel fratres ejus ad Synagogam Judaeorum.
Verum licet Joseph junior esset ex tribus, ipse
tamen in hac propositione nobis erit primus, ut in
scala Ecclesiae, quasi de gradu in gradum ascendendo
paulatim, de uno ad alterum valeamus pervenire
summatim. Sed in hac propositione nulli nostrum
debet esse taedium, si cum eodem Joseph fratres
ejus ac Judaeos deducamus in medium, quoniam
Judaei erga Dominum eadem invidia fuerunt pleni,
quam erga Joseph fratres ejus habuerant deni: Judaei
enim erga Dominum eamdem invidiae causam
semper habebant, quam erga Joseph fratres ejus habere
solebant, dum pro singulari gratia illius in
camino invidiae ita videbantur coqui, ut non possent
quidquam pacifice loqui
[(Gen. XXXVII)]
. Et Judaei quidem
eamdem invidiam erga Dominum habentes, in
mortem ipsius acuerunt linguas suas sicut serpentes,
ne prophetia illa videretur mendosa. Locuti sunt
adversum me lingua dolosa [(Psal. CVIII)]
. Unde licet
nulla societas sit luci ad tenebras, vel ad tenebras
luci, iidem tamen fratres ac Judaei Dominicae comparandi
sunt cruci, maxime cum per antiphrasim
eamdem societatem habeant ad crucem quam tenebrae
habere videntur ad lucem. Sicut enim in fratribus
Joseph fraterna coepit deficere dilectio, dum in
traditione illius recesserunt in Dothaim quod interpretatur defectio;
ita Judaei magnae defectionis a Deo
divisi sunt sorte, dum usque ad mortem, mortem autem
crucis [(Philipp. II)]
, pro ipsius cogitaverunt morte.