PL 160, col. 946

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

corporibus eorum et mentibus aquam eis de
petra produxit, sic verus ille Moyses poenitentiae aquis,
vitiorum nos faciat emundare cloacas, qui eduxit
aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas [(Psal. LXXVII)]
.
CAPUT XII. Sicut Moyses a matre sua reconditus est in fiscella, ita crux Dominica diu abscondita fuit in Synagoga. Et eodem modo crux inventa est in terra, quo Moyses inventus est in ripa, vel Christus in Ecclesia.
Praeterea vero et hoc a nobis nequaquam silentio
debet abscondi, quod, in exemplum Moysi, crux Domini
quondam videbatur recondi, quia sicut Moyses
juxta ripam fluminis a matre sua reconditus est in
fiscella, sic lignum crucis a Synagoga diu absconditum

erat in terra. Sed, sicut Moyses ad ripam fluminis,
vel Christus inventus est ad aquam baptismatis,
sic Thermuth filia Pharaonis, id est Ecclesia
gentium lignum Dominicum invenire meruit in salutem
credentium. Sciendum est autem quod, sicut
ad considerandum inibi eventum rei, quasi cum
Maria sorore Moysi, procul videbantur astare Judaei,
sic omnes qui antiquae legis adhuc amicti sunt toga,
a mysterio crucis Christi longe videntur stare cum
Synagoga. Sed sicut filia Pharaonis Christum nobis
reservavit in masculo, dum Moysen inclusum elevare
solebat ex vasculo, sic Ecclesia gentium lignum
crucis ad humanum hodie revelaverat usum, quod
ex invidia Judaeorum diu jacebat inclusum. Et, sicut

illa fiscellam reperit in papilione, sic Ecclesia
crucem Dominicam hodie in reclusione, quoniam
una eademque gratia crux hodie inventa est in
terra, qua quotidie Moyses in ripa, vel Christus invenitur
in Ecclesia! O mira clementia Dei, o lux
clarior aliis, lux illa diei, in qua, ad exemplum
ejusdem Israelitici ducis, de loco reclusionis lignum
elevatum est crucis! Gratias enim Deo quod, sicut
filia Pharaonis infantibus Hebraeorum magnam humanitatem
demonstravit, patris sui masculum cum
feminis reservavit, sic Ecclesia Dei in vero Moyse
magna est gratia servata, dum crux Dominica tam
masculis quam feminis hodie est ab Helena regina
monstrata. Idcirco, si nequitiam Pharaonis recte
velimus considerare, mirum non est quod de infantibus

Hebraeorum masculos jussit occidere, et feminas
reservare. Quoniam, sicut masculi et feminae
personis discernuntur geminis, sic virtutes in masculis,
et vitia signantur in feminis. Unde, ne pro
reservandis feminis et occidendis masculis hostis
antiquus cordium nostrorum recipiatur in vasculis,
orandum est nobis ut verus Moyses nobis tribuere
dignetur has virtutes geminas, ut in collectione virtutum
et abscisione vitiorum reservemus masculos,
et occidamus feminas, ne veri Pharaonis videamur
subire dominium, qui sexum jussit occidere masculinum,
et reservare femininum.
CAPUT XIII. Moyses in figura Regis aeterni regale illud diadema pedibus contrivit quod rogatu filiae suae capiti ejus Pharao imposuit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.