PL 160, col. 951

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

Veritas: Vinum, inquit, novum in utres novos mittunt,
et ambo conservantur [(Matth. IX)]
: necesse est
ut ex pruina coelestis gratiae, cum utre illo vitiorum
nostrorum frigescant intestina, de quo scriptum est: Factus sum sicut uter in pruina
[(Psal. CXVIII)]
. Quia enim
nemo potest internum habere decorem, nisi in vitiis
habeat frigus et in virtute calorem; dignum est ut
unusquisque nostrum eumdem divinae dilectionis
calorem habeat in se, de quo dictum est: Conculcavit
cor meum intra me [(Psal. XXXVIII)]
. Alioquin
illud in Canticis clamare non valemus fiducialiter: Surge, Aquilo, et veni, Auster
[(Cant. IV)]
, nisi totius
malitiae frigus sic internae cogitationis excludatur a
claustro, ut janua cordis clausa sit Aquiloni, et
aperta sit Austro. Quapropter, quia divinis nequaquam

placere valemus obtutibus, nisi frigus in vitiis
et calorem habeamus in virtutibus, necesse est
ut ad celebrandas nuptias Dei omnipotentis bonis
moribus et probis actibus impleamus hydrias mentis,
ut in mysterio crucis digne haurire possimus de
illo spiritalis laetitiae vino, de quo scriptum est: Haurite nunc, et ferte architriclino
[(Joan. II)]
.
Quia igitur satis superque jam impletae sunt nuptiae
discumbentium, dum in convivio spiritalium
verborum implevimus hydrias mentium, tempus est
ut, ad repetendas jam prioris sententiae metretas, de
nuptiis et hydriis ad patriarchas revertamur et prophetas.
Dignum quippe est ut sicut, per divinae pietatis
efficaciam, paulisper a lege vertebamur ad gratiam,

ita nunc ad praeconandum rerum omnium Regem,
de vino ad laticem, et de gratia recurramus
ad legem. Sed, licet nobis magna eliciendum sit vi
quidquid hauriendum est ex puteis Isaac et ex lege
Moysi, tamen, quia severitatem utriusque semel
sumus experti, iterum ad eos pristina debemus lectione
reverti. Eamdem enim vim super nos iidem
habent prophetae, quam super annulos et stipulam
videmus in lapide de magnete, dum ad eamdem formam
cogimur iisdem obedire prophetis, qua festuca
vel annulus servire coguntur potentiae magnetis.
Sicut enim ille ad se quadam admirandae virtutis
contrahit arte quidquid sibi de his adversa obviaverit
parte, ita et nos pro peragendo negotio antiquo,
ad eosdem prophetas contrahi videmur ex obliquo.

Proinde ne, in exsequenda propositae rationis
theoria, Joseph a duobus aliis longius digrediatur a
via, necessarium est ut jam eo citius debeat aliis
sociari duobus, quo numero et mysterio subvenire
debet ambobus. Iidem enim viri eo magis digni
sunt humanae servitutis ministerio, quo pauci numero
et plures fuere mysterio, quoniam bene nohis
utriusque Testamenti gladius innuit biceps quod in
eis intellectus est multiplex. Unde, quoniam sub
unius professione fidei multiplex in eis fuit gratia
Christi, dum aliud officium erat illi, et aliud isti;
necesse est ut apud nos pensare diligenter studeamus
quid ab unoquoque eorum digne sperare debeamus.
Patrocinio enim eorum et gratia Dei alio
modo indigemus nos, et alio Judaei, quoniam in mysterio
crucis inter nos et illos tantum chaos videbitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.