PL 161, col. 50

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

prohibitione aliqua nobis dicenda sunt. Praeceptiones
itaque et prohibitiones, aliae sunt mobiles,
aliae immobiles. Praeceptiones immobiles sunt, quas
lex aeterna sanxit: quae observatae salutem conferunt;
non observatae, eamdem auferunt: Qualia
sunt: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, et proximum tuum sicut teipsum; et honora
patrem tuum et matrem tuam [(Deut. VI; Levit. XIX;
Exod. XX)]
; et si qua sunt his similia. Mobiles vero
sunt, quas lex aeterna non sanxit, sed posteriorum
diligentia ratione utilitatis invenit non ad salutem
principaliter obtinendam, sed ad eam tutius muniendam:
Quale est illud Apostoli: Haereticum
hominem post primam et secundam correptionem
devita [(Tit. III)]
: non quod eorum colloquium per se

saluti obesset; sed quod frequentatum ex obliquo
quorumdam simplicitatem corrumpere posset. Et
multa reperies in canonicis institutionibus in hunc
modum. Similiter immobiles prohibitiones sunt,
quae adversus vitia loquuntur; qualia sunt: Non
occides; Non moechaberis [(Exod. XX)]
: et caetera.
Haec sunt illa minima praecepta, de quibus Dominus
dicit: Quia qui ea solverit, et sic docuerit, in regno
coelorum minimus erit [(Matth. V)]
. Qui vero observaverit,
non statim regno Dei dignus erit, quia
inchoantia sunt haec, non perficientia. Sunt alia
interdicta, in quibus si interdicta non fuissent, nec
mors operaretur, nec salus periclitaretur. Sed ad
hoc ea sanctorum Patrum auctoritas reverenda ita
decrevit, ut et praesentibus non obesset, et compescendis

majoribus malis vel cavendis, charitas
sincera provideret: quale est illud: Clericus post
actam de crimine damnali [damnabili] poenitentiam,
clericus non maneat, vel ad clericatum non accedat.
Quod, ut ait beatus Augustinus [( Dist. 50, c. ut
constituentur )] , dictum est rigore disciplinae, non
desperatione indulgentiae. Alioquin contra claves
Ecclesiae disputaretur, de quibus dictum est: Quae
solveritis in terra, soluta erunt et in coelo [(Matth. XVI)]
.
Sed, ne forsitan spe honoris ecclesiastici animus
intumescens superbe ageret poenitentiam, severissime
placuit ut post actam poenitentiam nemo fiat
clericus, vel maneat clericus. Quae posteriorum non
est supervacua putanda diligentia; qui ubi saluti
nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt,

quo salus tutius muniretur, experti credo aliquorum
fictas poenitentias, per affectatas honorum potentias.
Cogunt enim multas inveniri medicinas multorum
experimenta morborum. Tale est et illud in Evangelio: Sit sermo vester, est, est, non, non, quod autem
amplius est, a malo est
[(Matth. VI)]
, non jurantis,
sed jurare cogentis. Non quod malum sit in contractibus
humanis ex necessitate jurare; sed quod
longius sit a perjurio, qui nunquam jurat, quam
ille qui qualicunque occasione jurat. Nam et
de Domino dicitur: Juravit Dominus [(Psal. CIX)]
.
Et Apostolus dicit: Omnis controversiae eorum finis
est juramentum [(Hebr. VI)]
. Et idem Apostolus jurans
ita dicit Est veritas Christi in me [(I Cor. XI)]
. Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.