PL 161, col. 53

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

et omnibus exsecrabilis apparet ut vel nullos prorsus,
vel non tales habeat defensores, per quos possit
schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae. »
Infra: « Neque enim potest esse salubris a
multis correctio, nisi cum ille corripitur, qui non
habet sociam, multitudinem. Cum vero idem morbus
plurimos occupaverit, nihil aliud bonis restat,
quam dolor et gemitus ut per illud signum quod
Ezechieli sancto revelatur, illaesi evadere ab illorum
vastatione mereantur. » Infra: « Revera cum contagio
peccandi multitudinem invaserit, divinae disciplinae
severa misericordia necessaria est nam consilia separationis
et inania sunt et perniciosa, atque sacrilega,
quia et impia et superba fiunt et plus perturbant
infirmos bonos, quam corrigant animosos malos.

Infra: Turba autem iniquorum, cum facultas est
populorum promendi sermonem, generali objurgatione
ferienda est, et maxime si occasionem atque
opportunitatem praebuerit aliquod flagellum desuper
Domini, quo eos appareat pro suis meritis vapulare. »
Item in epistola ad Marcellinum: « Soleo audire, in
potestate esse judicis mollire sententiam, et mitius
vindicare, quam leges. » Inde Innocentius Rufo et Eusebio
et caeteris episcopis Macedonibus: « Nostrae lex
est Ecclesiae, venientibus ab haereticis, qui tamen
illic baptizati sunt, per manus impositionem laicam
tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem
in clericatus honorem vel exiguum subrogare. Pervideat
ergo dilectio vestra hactenus talia transisse; et
advertite quod utique ut dicitis, necessitas imperavit,

in pace jam Ecclesias constitutas non praesumere.
Sed, ut saepe accidit, quoties a populis aut a
turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem
non potest vindicari, inultum soleat transire. » Idem
eisdem: « Sacerdotum summa deliberatio haec fuit,
ut quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodem remanerent, 4
ac fieret non mediocre scandalum, ordinati
reciperentur. Vicimus, ut opinor, ambigua. »
Jam ergo quod pro remedio ac necessitate temporis
statutum est, constat primitus non fuisse:
ac fuisse regulas veteres, quas ab apostolis, aut ab
apostolicis [viris] traditas Ecclesia Romana custodit,
custodiendasque mandat his qui eam audire consueverunt.
Sed necessitas temporis id fieri magnopere

postulabat. Ergo quod necessitas pro remedio
reperit, cessante necessitate, debet utique cessare
pariter quod urgebat. Quia alius est ordo legitimus,
alia usurpatio, quam ad praesens fieri tempus impellit.
Sed hoc canones apud Niceam constituti de Novatianis
fieri permiserunt [( Conc. Nic. can. 8)] . Prius
ille canon a Patribus institutus ponendus est, ut possimus
advertere, vel quid vel qualiter ab eisdem
sensum sit, vel praeceptum. « De his, inquit, qui
nominant seipsos Catharos, id est, mundos, et aliquando
veniunt ad catholicam Ecclesiam, placuit
sanctae et magnae synodo ut, accepta manus impositione,
sic maneant in clero. » Simili dispensatione
beatus papa Gregorius a Nestoriana haeresi revertentes
in suis gradibus recipi jubet, ita scribens ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.