PL 161, col. 55
Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne
et necessitatem populorum in suis officiis reconciliaverunt:
quorum nomina inferius adnotata reperientur.
Quidam quoque Romani pontifices decreverunt,
ne filii presbyterorum assumerentur ad presbyteratum;
non quod personarum acceptio apud
Deum alicujus sit momenti, vel natura, quae omnium
par est genitrix, ab aliquo possit reprehendi; vel
filii pro iniquitate parentum condemnari, dicente
Propheta: Filius non portabit iniquitatem patris [(Ezech. XVIII)]
;
et Apostolo: Si Deus justificat, quis
est qui condemnet? [(Rom. VIII.)]
Et beato Augustino:
« Undecunque nascantur homines, si vitia parentum
non sequantur, honesti et salvi erunt; » sed ad
reprimendam quorumdam presbyterorum incontinentiam,
vel tutius muniendam aliorum continentiam.
Sed quia ex iis quasdam personas, non tantum
religiosas, sed etiam Ecclesiae Dei necessarias
esse cognoverunt, decretum temperaverunt, et ita
genitos, quorum conversatio in monasteriis vel religiosis
Ecclesiis probata fuerit, non solum ad presbyteratum,
sed etiam ad summum sacerdotium promoveri
permiserunt. Et ut de nostris temporibus
taceamus, sicut legitur in gestis Romanorum pontificum,
Felix tertius, natione Romanus, ex patre
Felice presbytero fuit a temporibus Odoacri regis
usque ad tempora Theodorici regis. Item Agapitus
natione Romanus, ex patre Gordiano presbytero summus
pontifex fuit. Gelasius, natione Afer, ex patre
Valerio episcopo sedit annos III, menses VIII, dies
XVIII. Silverius natione Campanus, ex patre Ormisda
Romano episcopo, sedit annum I, menses V, dies XXI,
Deusdedit natione Romanus ex patre Stephano subdiacono,
sedit annos III, dies XXIII. Theodorus natione
Graecus, ex patre Theodoro episcopopo, sedit
annos VI, menses V, dies XXIV. Quia vero episcoporum
plurimi ex aliis civitatibus ad alias propter
necessitatem seu utilitatem temporum sunt transmutati,
ex subjectis manifestum est. Perigenes in
Petris est ordinatus episcopus; sed quoniam cives
ejus civitatis eum suscipere noluerunt, Romanae civitatis
episcopus jussit eum inthronizari in Corintho
metropoli, defuncto ejus episcopo; eique, donec
advixit, Ecclesiae praefuit. Desideum Seleuciae episcopum
Alexander Antiochenus episcopus in Tharsum
Ciliciae transmutavit. Reverentius ab Archis
Phoeniciae in Tyrum transmutatus est. Joannes
de Gordolinia, mutatus est in Prochonixum, et ei
praesedit Ecclesiae. Palladius ab Hetinopoli, mutatus
est in Asponam. Alexander ab alia Helinopoli, in 5
Adrianopolim mutatus est. Gregorius Nazianzenus
prius civitatis Cappadociae fuit episcopus, quae Sasima
dicitur; deinde a beato Basilio et aliorum episcoporum
consensu, in Nazianzo constitutus est.
Melenus, prius Sebastiae Ecclesiae praefuit, et postea
Antiochiae praesul est constitutus. Theusebius ab
Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae dudum
Salabria vocabatur. Polycarpus de urbe Antapristena
Mysiae in Nicopolim Thraciae mutatus est.
Hierophilus de Trapezopoli Phrygiae, transmutatus