PL 161, col. 58

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

quaecunque sunt contra eum in manibus principis
apostolorum ponimus; et per eum in humeris Jesu
Christi agni Dei, qui tollit peccata mundi [(Joan. I)]
. »
Item: « Et hoc confirmare vos volumus, ut post mortem
Photii fratris nostri, nullus ex dignitate mundana
ad pontificalem honorem ascendat; sed ex
presbyteris cardinalibus ejusdem Ecclesiae, vel ex
diaconibus, aut ex aliis sacerdotibus, qui sub Ecclesia
Constantinopolitana consistunt. » Item: « Et
quoniam nos pro pace Ecclesiae solliciti, Photium
fratrem nostrum 6 recipimus, sicut et Adrianus
papa Tharasium, nullus computet canonicum usum.
Privilegia enim paucorum communem legem non
faciunt. Si quis vero tale quid amodo facere praesumpserit,
sine venia erit. » Ita quoque cum esset

antiquis regulis praefinitum, ut nullus qui esset in
clero, extranearum consortium haberet mulierum;
sed earum tantum quae omnem suspicionem excluderent,
beatus papa Gregorius hunc rigorem ita
modificavit clericis Anglorum, ut si qui essent extra
sacros ordines constituti, qui se continere non
possent, uxores sortirentur, et stipendia sua foris
acciperent, intelligens leviorem esse casum, si ruentes
conjugali vinculo exciperentur, quam si vago
concubitu interminatae libidinis voragine absorberentur.
Sic aliae dispensationes salubri deliberatione
admissae, cessante necessitate, debent et ipsae cessare;
nec est pro lege habendum quod aut utilitas
suasit, aut necessitas imperavit. Unde legitur in

epistola beati papae Leonis ad episcopos Africae:
« Superest, fratres, ut concorditer salubres suscipiatis
hortatus; et nihil per contentionem agentes,
sed ad omne studium devotionis unanimes divinis
et apostolicis constitutionibus pareatis: et in nullo
patiamini providentissima canonum decreta violari.
Quae enim hactenus certarum remisimus consideratione
causarum, antiquis deinceps custodienda sunt
regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus,
justa post ultione plectamus. Nec tantum hoc
in ecclesiasticis observandum est regulis, sed etiam
in ipsis legibus. De venerandis legibus legitur Romanis.
Quodcunque imperator per epistolam constituit,
vel cognoscens decrevit, vel edicto praecepit,
legem esse constat. Hae sunt, quae constitutiones appellantur.

Plane ex his quaedam sunt quae personales
appellantur, quae nec ad exemplum trahuntur,
quoniam nec hoc princeps vult. Nam quod
alicui ob merita indulsit, vel si cui poenam irrogavit,
vel si cui sine exemplum subvenit, personam
non transgreditur. Possemus de hujusmodi plurimas
rationes, plurima exempla colligere, sed prudenti
lectori, et ei qui novit de paucis plurima intelligere,
debent praedicta sufficere. Quod tamen
jam monuimus, iterum monemus, ut si quis quod
legerit de sanctionibus sive dispensationibus ecclesiasticis,
ad charitatem, quae est plenitudo legis,
referat, non errabit, non peccabit; et quando aliqua
probabili ratione a summo rigore declinabit, charitas
excusabit; si tamen nihil contra Evangelium, nihil

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.