PL 161, col. 60
Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne
multandum. Hanc enim rationem Romani
pontifices in assertione decretorum suorum frequenter
interponunt. Nam, si hoc leges saeculi continent,
quanto magis divinae? » Haec hactenus. Deinceps singularum
partium titulos totius voluminis intentionem
continentes breviter perstringemus, ut hinc prudens
lector advertat, quid in unaquaque parte sibi necessarium
quaerere debeat.
DIVI IVONIS CARNOTENSIS EPISCOPI DECRETI PARS PRIMA De fide et sacramento fidei, id est baptismate, et ministerio baptizandorum et baptizatorum consignandorum et consignatorum; et de observatione singulorum. Et quid conferat baptisma, quid confirmatio.
moresque pertineant, hoc opus quod in
manus sumpsi, componere aggressus sum: ut
quantum me Deus adjuvat, omnia talia de canonicis
libris colligam, atque, ut facile inspici possint,
in unum tanquam speculum congeram. Oportuit
enim sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum
posita sunt: ut praecepta narrationibus
vel disputationibus propriis figurata, et figuratis
propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo
servatur, aut respondetur adversis; aut qui docendi
sunt instruuntur, aut occultorum inventione quodammodo
renovantur hi qui prompta et aperta
fastidiunt.
CAP. 2. - Quae esse propria divinae Trinitatis senserunt catholici tractatores. August., l. I De Trin. c. 4.
[(De consecrat. dist. 3, c. Omnes quos.)] Omnes
quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate,
quae Deus est, divinorum librorum veterum,
et novorum catholici tractatores hoc intenderunt
secundum Scripturas docere, quod Pater, et Filius
et Spiritus sanctus, unius ejusdemque substantiae
inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem.
Ideoque non sint tres dii, sed unus Deus. Quamvis
Pater Filium genuerit et ideo Filius non sit qui
Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo
Pater non sit qui Filius est; Spiritusque sanctus
nec Pater sit nec Filius, sed tantummodo Patris et
Filii Spiritus et Patri et Filio etiam ipse coaequalis,
et ad Trinitatis pertinens unitatem. Non tamen
eamdem Trinitatem natam de virgine Maria, et sub
Pontio Pilato crucifixam et sepultam, et tertia die
resurrexisse, et in coelum ascendisse, sed tantummodo
filium. Nec eamdem Trinitatem descendisse
in specie columbae super Jesum baptizatum [(Matth. III)] ,
aut die Pentecostes post Ascensionem