PL 161, col. 64

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

Jesu Christi et resurrectionem ejus, et in coelos
ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus
in ecclesiis sacrificii servitutem. Sic etiam
ad mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur
participes sancti corporis et pretiosi sanguinis
Christi omnium nostrorum redemptoris effecti; non
ut communem carnem percipientes, quod absit! nec
ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum
dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis
habitationem; sed vere vivificatricem, et ipsius
verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut
Deus existens, quia proprie carni unitus est, vivificatricem
eam esse professus est. Et ideo quamvis
dicat ad nos: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis
carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem
[(Joann. VI)] ;
non tamen eam ut hominis
unius ex nobis existimare debemus. Quomodo enim
juxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis
poterit? Sed ut vere propriam ejus factam, qui
propter nos Filius hominis est factus et vocatus. Eas
autem voces, quas Salvator noster in Evangeliis
protulit, non in duabus subsistentiis, aut personis
omnino partimur. Non est enim duplex, unus Christus
et solus, quamvis ex duabus diversisque rebus
ad unitatem cognoscitur individuam convenisse.
Sicut homo quoque ex anima constans et corpore,
non duplex potius, sed unus est ex utroque. Humanas
ergo et divinas insuper voces ab uno Christo
dictas animadvertentes, recte sentimus. Cum enim
haec duo dignissime loquitur de seipso. Qui me videt,

videt et Patrem [(Joan. XIV)]
; et: Ego et Pater
unum sumus [(Joan. X)]
: divinam ejus intelligimus
ineffabilemque naturam, secundum quam unum
est cum Patre suo, propter unam, eamdemque substantiam,
imago et character splendorque ejus gloriae
existens. Cum vero humanae naturae mensuram
nullatenus ignorans, Judaeos alloquitur: Nunc me
quaeritis occidere hominem, qui veritatem vobis locutus
sum [(Joan. VIII)]
: item non minus eum qui in
similitudinem et aequalitatem Patris est, Deum verum
etiam in mensuris humanitatis ejus agnoscimus.
Si enim necessario creditur, quod natura
Deus existens factus sit caro, imo potius homo animatus
anima rationali: quae causa est, ut in ejus
vocibus quilibet erubescat, si eas homine dignas

effatus est? Quod si sermones homini congruentes
abjicit, juxta nos hominem fieri quid coegit? Cum
vero se propter nos ad exinanitionem spontaneam
misericorditer inclinaverit, quam ob causam dignos
exinanitione sermones effugeret? Uni igitur
personae cuncta ejus in Evangelio ascribimus, uni
hypostasi seu subsistentiae Verbi scilicet incarnati,
quia unus est Dominus Jesus Christus [(I Cor. VIII)]
,
ut scriptum est. Appellatum vero ab Apostolo pontificem
confessionis nostrae [(Hebr. II)]
tanquam sacrificantem
Deo et Patri fidei nostrae confessionem,
quae a nobis ipsis per ipsum Deo et Patri incessanter
offertur: iterum cum dicimus, qui ex Deo secundum
naturam Filius est unigenitus, nec homini

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.