PL 161, col. 74
Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne
peccati damnationem carnali conceptione et nativitate
traxerunt.
CAP. 28. - De judicio.
Firmissime tene, et nullatenus dubites ideo Christum
ad judicandos vivos mortuosque venturum, ut
homines quos hic dono gratiae suae gratis justificat
per fidem, et eisdem justificatis in fide et charitate
sanctae matris Ecclesiae usque in finem perseverantiam
donat, in suo adventu resuscitet, glorificet, et
secundum promissionem suam aequales sanctis angelis
faciat, et ad eum statum perducat, in quo perfecte,
quantum unicuique donat, boni sunt; et ab
ipsa perfectione mutari deinceps non possunt; ubi
diversa erit sanctorum gloria, sed una erit omnium
vita aeterna. Diabolum vero et angelos ejus in ignem
aeternum a Christo esse mittendos; ubi nunquam
carebunt poena, quam eis praeparavit divina justitia.
Cum ipso diabolo impios et iniquos homines, de quibus
Scriptura dicit: Imitantur autem eum qui sunt
ex parte illius [(Sap. II)]
, pro eo quod eum in malis
operibus imitati sunt, et ante finem praesentis vitae
congruam poenitentiam non egerunt, resumptis corporibus
supplicio aeternae combustionis arsuros.
CAP. 29. - Ante finem praesentis vitae poenitentiam agendam.
Firmissime tene, et nullatenus dubites omnibus
hominibus, et bonis et malis resurrectionem carnis
in adventu Domini futuram esse communem: retributionem
vero justitiae Dei esse bonis malisque dissimilem,
secundum quod Apostolus ait: Quia omne
resurgemus, sed non omnes immutabimur [(I Cor. XV)]
.
Mutabuntur autem justi, qui ibunt in vitam aeternam.
Quod Apostolus ostendit dicens: Et mortui resurgent
incorrupti, et nos immutabimur [(ibid.)]
. Et ostendens
quae erit ipsa immutatio, adjecit: Oportet enim corruptibile
hoc induere incorruptionem, et mortale hoc
induere immortalitatem [(ibid.)]
. In eorum corporibus
fiet, quod ipse Apostolus ait: Seminatur in corruptione,
surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate,
surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget
in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus
spirituale [(ibid.)]
. Quod propterea dixit, non quia
ipsum corpus spiritus erit, sed quia vivificante Spiritu
immortale atque incorruptibile permanebit. Sic
autem tunc dicitur spirituale corpus, cum non spiritus
sit; sed permaneat corpus, sicut nunc animale
dicitur, cum tamen inveniatur anima non esse, sed
corpus.
CAP. 30. - De martyrio, et poenitentia, et baptismo.
Firmissime tene, et nullatenus dubites exceptis
illis qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur,
nullum accepturum vitam aeternam, qui non hic
a malis suis fuerit per poenitentiam fidemque conversus.
Et per sacramentum fidei et poenitentiae, id
est per baptismum liberatus. Et majoribus quidem
necessarium est, et poenitentiam de malis suis agere,
et fidem catholicam secundum regulam veritatis
tenere, et sacramentum baptismatis accipere. Parvulis
vero qui nec propria voluntate credere, nec poenitentiam