PL 162, col. 1051
Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne
a se eum statuit Dei seminiverbum: utque
ubique discurrat, adhortatur ad hujusmodi studium.
15.
Hinc ex tunc summi pontificis legationi curiosus
coepit insistere, et finitimorum episcopatuum
regiones perambulare. Honorabatur ab omnibus,
quoniam et honorandus erat, nam et gratia Dei evidenter
cum illo ambulabat. Nec erat sermo illius
sterilis, nec otiosus, quem commendabat laudabilis
et verborum et operum comitatus. Quod praedicabat,
complebat operibus, ne forte cum aliis praedicaret,
nec operaretur, ipse statim reprobus haberetur.
Adhaerebat ei tanta convenarum multitudo ut pene
canonicorum numerus reputaretur pro nimio. Mox
enim numerus numerum excederet, si saltem partem
decimam supplicantium canonicis aggregaret.
Ipse tamen ampli pectoris, nulli deesse voluisset,
si fratrum voluntas et ordo permisisset. Cogitavit
igitur ab eis discedere. Considerabat autem quomodo
id absque eorum molestia posset implere. In praesentia
pontificis Andegavensis, in cujus dioecesi
morabantur canonici, ventum est, et juxta rei considerationem,
et domini papae jussionem, ex episcopi
consilio, et ex clericorum permissione, Robertus libere
discessit, ut liberius praedicationi vacaret, et
expeditus quocunque et quibuscunque posset proficeret.
CAPUT III B. Roberti praedicatio, conventus Fontis Ebraldi constructio, aliorumque; institutio ordinis, ac regimen.
16.
Non sine communibus lacrymis avulsus a
canonicis regiones et provincias coepit perambulare,
et prius paucis associatus asseclis, per plateas
et compita semen verbi Dei passim seminare. In
modico, sexus utriusque plures adjuncti sunt ei,
quia neminem, cui Deus aspirasset, audebat repellere.
Ipse adhuc non habebat ubi caput reclinaret,
nisi quem necessitas coegisset. Postquam a canonicis
discesserat, noluerat adhuc locum quemlibet
eligere, ut liber, et sine baculo, et sine pera, posset
procedere. Videns autem subsequentium multitudinem
dilatari, ne aliquid ageretur inconsulto, quoniam
mulieres cum hominibus oportebat habitare,
ubi possent sine scandalorum scrupulositate
conversari et vivere, deliberavit perquirere, et si
quod desertum contigisset reperire. Locus erat incultus
et squalidus, spinetis obsitus et vepribus,
ab antiquo Fons Evraldi nuncupatus, ab hominum