PL 162, col. 1062

Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne

factum solertis viri ex sua parte concessit, verum
etiam, quod majus est, privilegium Paschalis
Romae papae, missis suis nuntiis, de electione, quam
Robertus fecerat, haberi fecit. Hinc factum est ut
Robertus noster generale praeceptum abbatissae,
quam elegerat, dedisset, ut nunquam aliqua ex claustrensibus
in Fontevraldensi monasterio abbatissa
fieret. Noverat sane vir sanctus quod multae
Ecclesiae sunt dissipatae propter incuriam et imperitiam
abbatissarum, quae in claustris sunt educatae.
Et, ut hoc praeceptum a successoribus inviolabiliter
servaretur, litterarum custodiae traditum est,
inter reliqua ejus mandata, quae scripta sunt apud
Fontem Evraldi, et usque in hodiernum diem servantur.
10.
Dedit namque eremitarum lucerna, memoratus
scilicet Robertus, genti suae religiosae quaedam
praecepta, ut videlicet tam viri quam mulieres unanimiter
custodirent religionis suae sanctitatem, in
locutione, in actu, in victu, atque vestitu. Sciebat
revera vir omni ore laudabilis quia vana est religio,
quam assidue comitatur immoderata locutio.
Sciebat etiam quia frustra quis se habere fidem gloriatur,
nisi eamdem fidem bonis actibus insequatur,
nam, Jacobo teste apostolo: Fides sine operibus
mortua est [(Jac. II, 20)]
. Legerat etiam vir benignus: Bonum est carnem non manducare
[(Rom.
XIV, 21)]
. Et ideo voluit se et suam familiam a tali
edulio pro Dei amore abstinere. Noverat denique
quam vilis tunica contemptum mundi demonstrat,

et ob hanc causam, et se et suos sibi subditos vilioribus
indumentis vestiri volebat. Dicebat enim nobis
illa vestimenta omnibus religiosis posse sufficere,
quae frigus humanae fragilitatis possent expellere,
non quae corpus quandoque moriturum possent ornare;
quod sine dubio reprehensione dignum est et
saeculare. Haec tamen regula de vestimentis ab eo
constituta est in nostra religione; ut juxta S. Benedicti
magisterium, neque fratres, neque sorores nostrae
inculparentur de nativo vestimentorum colore,
vel grossitate, aut latitudine
[(Reg. LV)]
. Si quis
vero haec mandata ad plenitudinem nosse desiderat,
apud Fontem Evraldi, ubi tam pro amore tanti viri
quam pro magno munere scripta sunt, humiliter requirat.
CAPUT III. Pax inter dissidentes reconciliata, B. Roberti opera, nova caenobia aedificata, visitata.
11.
Hic quidem, de quo loquimur, Robertus nonnulla

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.