PL 162, col. 1067

Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne

notificabimus. Nam sicut quidam ex fratribus nostris,
Petrus nomine, sacerdotali praefulgens dignitate,
verbo et vita fidelis, qui eo tempore cum eo
aderat, nobis retulit; cum coeptum iter peragerent,
quadam die inciderunt in latrones: qui secundum
morem suum, maligno spiritu repleti, non solum
bestias sodalium ejus abstulerunt, caeterum etiam
(quod gravius est), illud jumentum, in quo mitissimus
ille sedebat, per freni lora arripuerunt,
illumque contumeliis affectum ad terram deposuerunt.
Ille vero, ut erat benignus, columbina voce coepit
eos pie increpare, et ut se a latrocinio cohiberent,
blandis sermonibus exhortabatur. Credo
certe misericordem virum plus doluisse de eorum
perditione, quam de sua, vel sociorum disturbatione.

20.
Petrus vero socius ejus, quo narrante hoc didici,
non ferens aequanimiter quod factum fuerat de
magistro, locutus est talibus verbis ad praedones:
« Dicite, miseri, ubi fugietis? qui talem ac tantum
virum disturbare non timuistis? Pensate, quaeso,
pensate quanta reverentia sit sanctis viris exhibenda,
ut sic saltem desinat inimicari vecordia vestra. Nam,
ut sanctae dicunt Scripturae, viri sancti templa Dei
sunt. Templum enim Dei, ait Apostolus, sanctum est,
quod estis vos [(I Cor. III, 17)]
. Quapropter, dum
Sanctus quilibet ad iracundiam excitatur, constat
nimirum quia ejusdem templi inhabitator Deus ad
vindictam provocatur. Desinat ergo furia vestra,
et quod fecistis malum contra sanctum Dei, deleat
fructifera poenitentia. Nunquid non scitis hunc hominem,

quem modo de caballo injuste deposuistis,
Robertum esse de Arbrissello, cujus odor suavis
redolet in universo mundo? Audito vero Roberti
nomine confestim turba latronum timore perterrita,
ad pedes sancti viri provoluta est, indulgentiam
deprecative postulando. Ipse vero eorum poenitudini
congaudens, eorumque petitioni aequo animo condonans
quidquid circa eum male egerant, elevavit
eos a pedibus suis, atque benigne deosculatus est.
Quibus non solum veniam quam flagitabant, impertivit;
verum etiam, quod illi propter peccatum suum
minus merebantur, totius beneficii sui illos participavit.
21.
O virum ineffabilem, admirabili pietate exuberantem,
quem nec prosperitas, opitulante Deo, decepit,

nec adversitas superavit! Cum enim, sicut
scriptum est: Doctrina viri per patientiam noscatur [(Prov. XIX, 11)]
,
patet profecto, quantae patientiae,
quantaeve excellentiae in doctrina Robertus iste fuerit,
qui eo modo quo diximus, etiam inimicos suos
remuneravit. Pensemus, si possumus, quantae dilectionis
fervore vir iste felicis memoriae, amicos
suos diligebat, qui juxta Dominicum praeceptum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.