PL 163, col. 1466
Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne
dimittere uxorem suam? [(Matth. XIX, 3.)]
Quod Marcus
remota ambiguitate sic protulit: Si licet viro
dimittere uxorem suam? [(Marc. X, 2.)]
Ubi plane
ostenditur quod ille dixit homini hoc esse quod iste
dixit viro. Huic ergo interrogationi Salvator respondens,
et in respondendo rationem reddens, juxta
utrumque evangelistam eodem modo intulit: Quod
ergo Deus conjunxit, homo non separet [(Matth. XIX,
6; Marc. X, 9)]
. In hac igitur illatione quid aliud
intelligere debemus, valemus, hominem, nisi virum,
et separare, nisi dimittere? Idem enim et de eodem
debuit respondere, unde et de quo interrogatus fuit.
Veritas quippe non venerat ut falleret, potius ut
fallaciam amoveret, veritatem doceret. Eloquia enim Domini, eloquia casta
[(Psal. XI, 7)]
. Idem ergo valet,
Quod Deus conjunxit, homo non separet,
ac si dictum
esset, quod Deus conjunxit, vir non dimittat. Hac
igitur explanatione comperimus evangelicam doctrinam
id simpliciter habere, nulli viro uxorem suam,
id est casto castam, dimittere licere. Quia ergo addidit: Excepta causa fornicationis,
tali cautela insinuavit
castum incestam dimittere posse. Idipsum
ex supradictis Apostoli verbis Apostolum sentire
innuitur, et docere. Quia ergo excellentia utriusque
Scripturae id accipitur, firmiter tenetur, nullum virum
uxorem suam, id est castum castam, sicut ibidem
cautum est, dimittere debere, rationabiliter colligi posset
quod vir, de quo sermo coepit, videlicet cujus
filius ejus thorum foedavit, propriam uxorem non
deberet abjicere, aut dimittere, excepta causa fornicationis,
ita quidem si ambo essent justi. Quia
vero ille est castus, illa incesta, ex Scripturis potest
potius probari, quod ipse eam licite dimittere
potest; ad hoc enim valet quod dicit: Excepta causa
fornicationis. Illud quidem quod dixi, quia ad castos
conjuges Evangelium loquitur, ratione docente et
ad id ducente, posset probari; sed quod a vobis
propositum erat, sicut debuit ac decuit, ex ea sententia
nequit approbari.
Propositum quippe, et qua poteratis elocutione a
vobis assertum erat, conjugem a conjuge quacum
filius ejus peccarat, pro nequitia tali manu pontificis
minime separari debere. Quaestio ergo de casto et
incesto conjuge erat. Id, ut dixeram, praefata Evangelii
sententia, quae de utroque casto loquitur, nec
approbat, nec contestatur. Si quis enim ex ea generali
propositione evangelica, quae dicit: Nullus
vir dimittat uxorem suam, id est castus, castam, excepta causa fornicationis,
concludere conetur, quod
conjux, de quo sermo coeptus est, a conjuge non
debet separari manu pontificis pro incestae causa
fornicationis, nunquid argumentatio recte procedit,
atque ad suum regulariter finem decurrit? Fidenter
dico: Nequaquam. Adeo enim evangelica illa propositio,
quae separationem casti a casto conjuge perhibet
non esse faciendam, disjuncta ac separata est
ab ea vestra propositione, quae separationem conjugum
casti ab incesta prohibet esse faciendam, ut