PL 163, col. 942

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

omnes venerabiles Patres et domini mei quotidie
proficiant in Christo Jesu Domino nostro et ut Ecclesiae
sanctae corpus eorum temporibus ordine congruo
dispositum corroboretur, et firmo pacis foedere
jugiter perfruatur, Vos autem, domine rex,
Deus omnipotens sua gratia per longa temporum
curricula nobis sanum et incolumem conservare
dignetur, Amen.
Explicit prologus.
INCIPIT LIBER.
CAPUT PRIMUM. Quod non sit potestas nisi a Deo.

In mundo quoque Deus unum formavit hominem,
a quo postmodum omne genus humanum traxit
originem. Proinde sicut de Deo Patre natus est Deus
Dei Filius, ut per ipsum omnïs fieret creatura, ita
et de viro formata est mulier, per quam fieret omnis
humani generis genitura. Non est, inquam, mulier
de viro nata, sed facta; quia non poterat de simplici
corpore nasci. De Patre vero Deo natus est
Deus Dei Filius ineffabiliter et incomprehensibiliter,
utpote Spiritus de spiritu, Deus de Deo, ut per
ipsum omnis fieret creatura. Mulier vero facta est
de viro, ut per eam nativitas oriretur. Unius tamen

substantiae vir et mulier est; sed gradu major est
vir, quia ex viro mulier, sicut testatur Apostolus, dicens:
« Caput mulieris est vir [(I Cor. XI)] . » Unius
etiam substantiae Pater et Filius est; sed ordine,
non natura, Pater major esse cognoscitur, Paulo
teste, qui ait: « Caput Christi Deus [(ibid.)] . Nam,
sicut jam praemissum est, Pater a nullo est, Filius
vero de Patre est, ut summae Trinitatis essentia in
unitate Deitatis adoretur et veneretur. Principales
etiam potestates, quibus hic mundus regitur, duae
sunt, regia et sacerdotalis. Quas duas potestates in
sua sola persona ipse Dominus Jesus Christus sacrosancto
mysterio gestare decrevit, qui Rex simul est
et Sacerdos: Rex, quia nos regit; Sacerdos vero, quia
nos sui corporis immolatione a peccatorum nostrorum

sordibus emundavit et Patri suo reconciliavit.
CAPUT III. Quod rex Dei Patris imaginem obtineat, et episcopus Christi.
Verumtamen rex in regni sui corpore Patris
omnipotentis obtinere videtur imaginem, et episcopus
Christi. Unde rite regi subjacere videntur
omnes regni ipsius episcopi, sicut Patri Filius deprehenditur
esse subjectus, non natura, sed ordine,
ut universitas regni ad unum redigatur principium.
Cujus mysterii sacramentum in Exodo Dominus evidenter
aperit, ubi ad Moysen dicit: « Ecce constitui
te Deum Pharaonis, et Aaron erit propheta tuus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.