PL 163, col. 944

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

hoc documento illud etiam quod homines in terra
vilissimum putant, Dei omnipotentia gubernari. Sed
quia mundas et rationabiles animas ipse per se Deus
specialiter curat atque gubernat, sive per optimos
angelos, qui administratorii spiritus sunt, propter
eos qui haereditatem sunt percepturi, sive per homines
tota sibi voluntate servientes, caetera vero per
pravos disponit atque gubernat, verissime illud ab
Apostolo dici potuit quod scriptum est: « Nunquid
de bobus cura est Deo? » [(I Cor. IX.)] Itaque rex
bonus hominibus datur Deo propitio, et pravus Deo
irato, sicut ipse per prophetam testatur Israelitico populo
dicens: « Dabo, inquit, tibi regem in furore
meo [(Ose. XIII)] . » Et in alio loco: « Regnare permittit,
inquit, Deus hypocritam propter peccata populi
[(Job XXXIV)] .
» Quapropter tolerandi sunt a subditis
quique reges ac principes, nec est eis a quoquam
temere resistendum; ne dum eorum injustitia
reprehenditur, ipsa magistra rectitudinis humilitas
amittatur. Ita, inquam, a subditis circa reges
et principes est tenenda via rectitudinis et humilitatis,
ut ita reprehensibilia suorum rectorum facta
despiciant, quatenus eorum mens a praelatorum reverentia
non recedat. Quod bene boni filii Noe tunc
fecisse leguntur cum verenda ipsius aversis vultibus
velare studuerunt [(Gen. IX)] . Quos imitantur subditi
quique quibus sic praepositorum suorum mala displicent
ut tamen haec ab aliis occultent. Qui etiam
tunc aversi operimentum deferunt quando judicantes
factum, et venerantes magistrum, nolunt videri

quod tegunt. Hanc etiam formam humilitatis et
mansuetudinis Dominus noster Jesus Christus in
terris positus nobis evidenter ostendit, cum Herodem
regem truculentissimum humiliter evitavit.
Nam illum valebat sua illa nimirum potestate perimere
qua ad se adorandum magos a longinquis
regionibus dignatus est evocare. Ipse etiam postmodum
saevientes in se principes sacerdotum saepe
sua mansuetudine declinavit, et leprosis jussit ut
juxta legis decreta se eis ostenderent, quanquam
sciret eos indignos dignitate sacerdotali, ne eis praejudicium
facere videretur. Honorandi etiam sunt
omnes qui in potestate positi sunt ab his quibus
praesunt, etsi non propter se, vel propter ordinem

et gradum quem a Deo acceperunt. Sic enim jubet
Apostolus dicens: « Omnibus, inquit, potestatibus
sublimioribus subditi estote. Non est enim potestas
nisi a Deo. Quae enim sunt, a Deo ordinata sunt [(Rom. XIII)] .
» Ipse nempe, sicut jam superius ostensum
est, per pravas malorum hominum voluntates
explere nonnunquam consuevit suam aequam ac
justissimam voluntatem, sicut per Judaeos malivolos,
bona voluntate Patris, Christus pro nobis occisus
est. Quod scientes atque credentes, et praeceptum
Apostoli pariter observantes, etiam gentiles in potestate
positos honoramus, et mala quae nobis ingerunt
aequanimiter toleramus, ne Deo injuriam
facere videamur, qui illos ordinis titulo super homines
extulit atque sublimavit, licet illi indigni sint

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.