PL 163, col. 946

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

judicio rex ille superbus et impoenitens reprobatus
erat. Quapropter orare pro regibus divinae legis
trangressoribus sancta consuevit Ecclesia, quia patet
sancta lectione librorum plurimos sanctos viros
oratione pura tyrannos vicisse, et plures hostes
saepe almis precibus quam armis fudisse. Nam Moyses
orabat, non dimicabat, quando divisum est
mare et per medium ejus populus transmeavit; Pharao
vero cum curribus et equitibus suis demersus
est in fluctibus ipsius. Nihil enim ipse Moyses contra
Pharaonem nisi solam virgam levavit. Amalech
denique victus est cum Moyses manus ad Deum levaret.
Sacrarum etiam tubarum sonitu muri Jericho
cecidere. Sed et rex Ezechias non armis se, sed cilicio
induit, et pro galea cinere caput texit, quando

Sennacherib rex Assyriorum adversus eum multis
vallatus satellitibus venit. Verum Ezechiae regis mitissimi
oratio ad Deum ascendit, et in castris Sennacherib
superbissimi angelus descendit, qui de
ejus exercitu octoginta quinque millia virorum interfecit.
Quis haec et ejusmodi prodigia considerans
non admiretur et non intelligat pravis regibus spiritualibus
potius orationibus quam armis carnalibus
resistendum? Proinde sanctus Ambrosius Mediolanensis
episcopus, cum ei Justina imperatrix, Arianorum
fautrix, multas pro defensione fidei catholicae
inferret injurias, non illi studuit armis violenter
resistere, sed ejus ferocitatem continuis, id est
diurnis et nocturnalibus orationibus refrenare.
Nam armis praesulem quemlibet contra regem vel

imperatorem contendere, et sacra loca ac Deo dicata
humano sanguine polluere, nefarium et temerarium
est. Quod Dominus Jesus Christus salvator
et conditor noster tunc manifestissime docuit cum
Petrus apostolus gladium suum extrahens, pontificis
servum apprehendit, et ejus auriculam amputavit.
Ait enim illi: « Converte gladium tuum in vaginam.
Omnes enim qui acceperint gladium, gladio
peribunt [(Joan. XVIII)] . » Ac deinde: « An putas
quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit
mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? » [(Ibid.)]
Unde illi qui non zelo Dei, sed sua
temeritate vel arrogantia potestati resistunt, Deo
rebellare videntur, qui dixit: « Per me reges regnant

et principes dominantur [(Prov. VIII)] ; » cujus
judicia, etsi manent occulta, nunquam tamen sunt
injusta. Illis, inquam, armis temere resistere aut
eis aliqua fraude interitum machinare nullatenus
sancta consuevit Ecclesia, revolvens illud praeceptum
Dominicum quo suis fidelibus ait: « Mihi
vindictam, et ego retribuam [(Rom. XII)] . » Non enim
qui bonus permanet polluitur, si malo societur; sed
qui malus est, in bonum vertitur, si boni exempla
sectetur. Patienter etiam nos Dominus quotidie
peccantes exspectat, dans nobis spatium poenitendi,
ut nostram patientiam exerceat et informet suo
exemplo, quo noverimus quantum nos oporteat tolerare
malos, cum ignoremus quales futuri sunt,
quando ille parcit et sinit eos vivere quem nihil futurorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.