PL 163, col. 948
De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
dixit: « Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae
sunt Dei Deo [(Matth. XXII)] , » nec fluctuabit res firmiter
et ordinabiliter stabilita, et procul aberit ab
Ecclesia sancta magnus tribulationum acervus. Rex
enim, sicut jamdudum praemissum est, Dei Patris
obtinere videtur imaginem, et episcopus Christi.
Quamvis ipse Dominus Jesus Christus in Evangelio
suis discipulis eorumque sequacibus dicere videatur:
« Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui
vos ut eatis et fructum afferatis et fructus vester
maneat; et ego dispono vobis sicut disposuit mihi
Pater meus regnum [(Joan. XV)] ; » regnum videlicet
sanctarum animarum, non regnum saeculi hujus, sicut
ipse passionis suae tempore Pilato testatus est
dicens: « Regnum meum non est de hoc mundo
[(Matth. XVIII)] .
» Nam, sicut scribit ad Timotheum
apostolus Paulus, « Nemo militans Deo implicat se
negotiis saecularibus [(II Tim. II)] . »
CAPUT VI. Item de officio legitimi regis.
Porro legitimi regis officium est populum in justitia
et aequitate gubernare et Ecclesiam sanctam
totis viribus defendere. Oportet etiam eum esse pupillorum
tutorem, et viduarum protectorem, et pauperum
auxiliatorem, ut cum beato Job Domino dicere
possit: « Oculus fui caeco et pes claudo, et rem
quam nesciebam diligenter investigabam (Job
XXIX). » Debet proinde Deum omnipotentem, qui
multis hominum millibus eum praeposuit, toto mentis
affectu diligere, et populum sibi a Deo commissum
tanquam se ipsum. Egregii etiam regis et principis
est ecclesias regni sui aedificiis venustissimis
decorare, et eas suis laboribus ampliare, et in eis
religionis cultum propensius conservare, sicut Constantinus
pius imperator et alii quique reges ac
principes priscis temporibus fecisse noscuntur. Debet
etiam quatuor principalibus maxime pollere virtutibus,
sobrietate videlicet, justitia, prudentia ac
temperantia. Nam sobrietate ab omni desidia vel torpore
mentis defenditur; justitia vero Deo simul et
hominibus sensatis acceptabilis invenitur. Per prudentiam
autem justum ab injusto separat et discernit,
et temperantia omnem nimietatem evitat. Praeter
haec etiam virtutum insignia decet illum esse
litteris eruditum ut acuatur quotidie ejus ingenium
lectione divinorum librorum, et informetur et corroboretur
tam antiquorum quam modernorum exemplis
virorum. Vana enim esse deputari potest
scientia quae litterarum notitia non fulcitur. Nam
semper fluctuare cognoscitur. « Initium tamen sapientiae,
timor Domini est [(Psal. CX)] . » Teste quippe
Salomone, « qui sine timore Domini est, non poterit
justificari [(Eccli. XXVIII)] . » Nam animositas et
iracundia ejus, ipsius subversio est. Qui autem diligit
sapientiam, dirigetur a Domino. Quod idem Salomon
non ignorans, humiliter Dominum rogitabat,
dicens: « Deus patrum nostrorum, qui fecisti omnia
Verbo tuo, et sapientia tua condidisti hominem,
ut dominatur creaturae tuae, quae a te facta est, et ut