PL 163, col. 951
De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
sensum expeditum, verbum verax, fidem puram,
devictionem praecipuam, risumque modestum. Sit
ei motus impiger, et habitus et incessus honestus,
et victus abundans, non tamen talis qui superfluus
sit. Invidiam autem, luxuriem, et vinolentiam tanquam
sordes pessimas abjiciat ab animo suo, et
pessimam cupiditatem, quia « radix omnium malorum
est cupiditas [(I Tim. VI)] . » Sint ministri illius
modesti, et consiliatores sensati, et praepositi fideles
atque prudentes. Fideles quoque suos honoret
et diligat, et sibi servientes sublimet et protegat.
Porro regibus transgressoribus modi curationum
tales sunt adhibendi ut et majestas regia in eis honoretur,
et reatus puniatur censura justitiae. Sub
religionis enim disciplina regia potestas posita est.
Nam, quamvis sit rex potestatis culmine praeditus,
nodo tamen Christianae fidei tenetur astrictus. Corrigendus
tamen est, non cum tumore superbiae, sed
charitatis affectu sapienterque. De iracundo quippe
vel insipiente doctore Salomon dicit: « In ore stulti
virga superbiae [(Prov. XIV)] . » Stulti proinde et superbi
doctores disciplinae rigorem in rabiem furoris
et ad immanitatem convertunt crudelitatis. Verumtamen
reges legitimi propter reprobos spernendi non
sunt: quia coelestis curiae sacer principatus ideo
non est a Deo reprobatus vel spretus quod diabolus
eorum princeps contra eum superbiens tyrannidem
arripuit et sibi subjecta agmina secum nefanda suasione
peccare pellexit; sed ipse Dominus Jesus Christus
postmodum ad eumdem diabolum comprimendum,
qui dignitatem nominis ipsius et sedem sibi
praesumpserat, de coelo descendit. Post Deum enim
Patrem diabolus dici voluit Deus, et ad dexteram
Dei patris sedere temere concupivit, cum hoc illi
non contingeret, sed esset Filii Dei, qui post Patrem
Deum, secundum quod jam dictum est, secundus
est, non natura, sed ordine. Venit ergo Dominus
Jesus Christus in mundum, sicut decebat, et manifestavit
se, non omnibus hominibus, sed tantum
suis sequacibus, ut, reprobata persona diaboli, hunc
esse cognoscerent cujus principatum et potestatem
ipse Satanas sibi temeritate propria praesumpsisset.
Diabolus autem et principes mundi hujus Christi divinitatem
in carne latentem penitus cognoscere nequiverunt:
quia, sicut Apostolus testatur, « Si cognovissent,
nunquam Dominum gloriae crucifixissent [(I Cor. II)] .
» Unde contigit ut qui arte, non violentia,
primum hominem per consensum peccati sibi
subegerat, Dei circumventus arte illum amitteret,
dum illi mortem per suos satellites intulit quem immunem
ab omni peccato necare praesumpsit. Itaque
tali commercio Christus et angelorum numerum restauravit,
et humanum genus suo sanguine a jugo
diaboli liberavit. Contigit denique ut diabolus, qui
per unum hominem peccantem totum genus humanum
sibi subposuerat, per unum non peccantem
hominem amitteret quod habebat. Sed haec de diabolo
et de ejus tyrannide dixisse sufficiat. Hoc tamen
exemplo lucide patet quia principatus quem