PL 163, col. 955
De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
poenitentias dare. Ipsi quoque debent omnes
presbyteros et clericos sententia judiciali distringere,
ut et terrenis et spiritalibus judicibus suae
auctoritatis privilegium conservetur. Ipsi denique
sunt qui bonum quod per gratiam sancti Spiritus
intelligendo didicerunt, subjectorum mentibus
profuturum, secundum apostoli Pauli praeceptum [(II Tim. IV)] ,
arguendo, obsecrando, et increpando
inserere nituntur, corda fidelium divinis dogmatibus
quasi imbribus irrigantes coelestibus, ut proferre
immarcescibilem bonorum operum possint fructum.
CAPUT X. De his quos episcopus excommunicat.
Quapropter summopere caveat rex ne his quos
ipsi ab Ecclesia pro suis criminibus anathematis
sententia pepulerunt aliquo pacto communicet. Nam
teste Scriptura [(Rom. I)] , facientes et consentientes
par poena constringit. Consentit autem criminoso et
reatum ejus sustentat qui postquam ab Ecclesia,
crimine suo exigente, projectus est, illi communicat.
Verum plerique ideo divinum munus formidare
judicium videntur quod eorum contemptum non
statim poena prosequitur. Unde quid regi cuidam
olim ex hac re contigerit, breviter intimare curabo.
Legitur enim in historia gentis Anglorum quod quidam
episcopus duos fratres palatinos viros pro repudio
uxorum excommunicaverit. Contigit autem
ut rex ipsius gentis juxta domum ipsorum transiret.
Qui multis blandimentis delinitus ut apud eos ad
prandendum diverteret, tandem consensit. Expleto
autem convivio, cum jam rediret, obviavit episcopum
qui fratres illos excommunicaverat. Quem cum
vidisset, intremuit, et exsiliens de equo, in media,
ut erat, via prostravit se coram ipso. Episcopus
vero ferula quam manu ferebat tetigit eum dicens:
« O rex, non est meum ignoscere tibi, quia Deum
contempsisti, quando te excommunicatis scienter
sociasti. Idcirco data est sententia in te, et hoc anno
in ipsa domo morieris in qua excommunicatis te
sociasti. » Quod et factum est; et evoluto anno rex
ibidem mortuus est. Ecce rex non potuit hunc
reatum nisi morte piare, nec episcopus illi prostrato
valuit ignoscere. Ex qua re colligitur quia nec episcopus,
cujus excommunicatio contemnitur, sine
gravi poenitentia facinus hujusmodi ignoscere potest.
Ergo, sicut praecipit beatus papa Gregorius, sub
magno moderamine pastores Ecclesiae solvere studeant
aut ligare. Sed utrum juste an injuste obliget
pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda,
ne is qui subest, et cum injuste forsitan ligatur,
ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa
mereatur.
CAPUT XI. De pravis praesulibus.
Verum reperiuntur quidam in numero sacerdotum
qui per pecuniam sacerdotes appellari contendunt;
et cum non sint ulla scientia praediti aut aliqua
religione suffulti, legis divinae volunt videri magistri.
Sed hi nimirum merito contemnuntur, et non episcopi,