PL 163, col. 959

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

fallacia corruat. Porro ipsi reges, imperatores,
ac judices, cum justae rationis imperio sceleratos
morte puniunt, aut aequitate dictante bella gerunt,
nequaquam contra praeceptum legis facere putandi
sunt quo dictum est: « Non occides [(Exod. XX)] . »
Nam ideo criminosi lege perimuntur ne mortifero
peccato perniciosa securitas detur. Et idcirco non
injuste bella geruntur ut pax acquiratur. Moyses
namque, vir mitis atque sanctissimus, legis divinae
mandato multos legitur homines occidisse et multas
etiam gentes, Deo sibi ducatum praebente, armis
victricibus exstinxisse. Hoc etiam multi alii principes
Novi ac Veteris Testamenti divino fervore succensi
fecisse leguntur. Timor enim Dei et timor supplicii
retrahit hominem a peccato. Verum illa principum

vel praelatorum omnium cautela utilis est atque
laudabilis in qua totum agit ratio, et furor nihil sibi
vindicat. Pro poenitentibus vero Deus episcopum in
Ecclesia statuit, quamvis ipse cor contritum et humiliatum
non despiciat. Debet enim episcopus quosdam
eorum, id est poenitentium, secundum modum
culpae in actione poenitentiae a corpore Christi et
sanguine separare, et quibusdam certum poenitentiae
pondus imponere; qua peracta, reconcilientur, et
fidelibus fratribus rursus aggregentur, et in gremium
sanctae recipiantur Ecclesiae, a cujus societate aberraverant
peccando. Extra quam Ecclesiam non remittuntur
peccata; nec quisquam, nisi per eam,
vitam potest assequi sempiternam. Ipse denique pro

suo officio alios corrigit, et alios erudit, et alios
censura justitiae dictante excommunicat. Ipse quoque
quosdam nonnunquam objurgare detrectat, quia
vel aptius tempus exspectat, vel metuit ne increpati
deteriores fiant. Non est enim omnibus hominibus
una adhibenda doctrina; sed pro qualitate morum
diversa debet esse exhortatio doctorum. Nam quosdam
increpatio dura, quosdam vero exhortatio corrigit
blanda: Non omnia denique tempora congruunt
doctrinae; sed secundum Salomonis sententiam
« tempus tacendi, et tempus loquendi [(Eccle. III)] . »
Unde etiam saepefatus papa Gregorius in vicesimo
Moralium libro dicit: « Sancti, inquit, viri cum
vident quosdam sua verba despicere, intelligunt eos
divinitus deseri, et ideo gementes conticescunt. »

Verumtamen non dicimus ut conticescat episcopus
odio malorum hominum territus, sed consilio charitatis;
cui jubet Apostolus dicens: « Insta opportune,
importune; obsecra, increpa, in omni patientia
et doctrina [(II Tim. IV)] . » Haec nos de duabus
sufficiat dixisse potestatibus quibus in praesenti vita
sancta regitur et gubernatur Ecclesia, quibus etiam
post Deum sic illustrari cognoscitur sicut duobus
magnis luminaribus, sole videlicet et luna, tota
mundi fabrica, aut sicut duobus oculis totum humanum
corpus decoratur et illuminatur. Quas nimirum
potestates sanctas fore nemo debet ambigere. Ipsas
enim Deus et Dominus in sua persona sacravit,
univit et sanctificavit. Quibus etiam liber Sapientiae
praecipit dicens: « Diligite justitiam, qui judicatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.