PL 163, col. 984

Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

Persecutore Doctorem, et de Publicano sua gratia
Evangelistam exhibuit. Quo Spiritus fretus, quamvis
indignus, tamen hoc onus devotus subire non
metuo.
CAPUT PRIMUM. Ortus, educatio, monachatus, dignitas abbatialis.
[CAP. I.] 1. Gloriosus praesul et cunctis in orbe sacerdotibus
imitandus Sacerdos, ex Aquitania provincia
oriundus, ex clara stirpe originem sumpsit.
Qui cum nobilis esset genere, nobilius splenduit
probitate vitae. De quo quis vel quantus fuerit, ex
his quae sancto cooperante Spiritu, de vitae ejus qualitate,
et de multorum miraculorum copia scribere
statui, facile quilibet discere poterit. Hujus ergo

pater, clarissimus vir Laban, unus de Burdegalae
civitatis primoribus exstitit; mater vero Mundana
nuncupatur. Regnabat eodem tempore in Aquitania
provincia rex Christianissimus, Anticius nomine.
Accidit autem ut idem rex venerit ad quemdam
vicum, nominatum Calabrum, situm inter Caturcensium
et Petragoricorum fines, non longe a
fluvio Dordoniae. Et cum ibi aliquandiu persisteret,
quadam die assistens ei Laban, praefati viri pater,
dixit: « Domine mi rex, si placuerit serenitati tuae
honorare me, deprecor ut filium meum unigenitum,
quem mihi nuper Dominus dignatus est donare,
suscipias ex baptismatis regeneratione. » Cui
gratulabundus rex protinus respondit: « Si nostris
illum conspectibus praesentas, faciam quod postulas. »

Tunc festinus Laban attulit ei filium suum
dicens: « Ecce, domine rex, adest filius meus, cujus
susceptorem ex sacro fontis lavacro te futurum
promisisti. » Et continuo rex, suscipiens ex sacro
latice puerum, dedit ei praefatum vicum Calabrum,
in quo haec gerebantur, haereditario jure possidendum:
idem quippe vicus erat regius fiscus. Et factum
est hoc divina dispositione, ut idem puer in
baptismatis perceptione Sacerdos appellaretur nomine,
officio postmodum magnus in Ecclesia futurus
sacerdos.
[CAP. II.] 2. His patratis, traditus est Sacerdos,
puer venerabilis, S. Capuano Caturcensi episcopo,
ut eum litteris et disciplina Christiana institueret:
qui Capuanus in illis diebus erat praecellentissimus

inter religiosos Aquitaniae praesules.
Hoc vero contigerat omnipotentis Dei dispensatione,
quatenus puer sanctissimus a catholico
perfectoque sanctitatis magistro purissima fluenta
doctrinae biberet; unde demum mentes fidelium, doctor
factus egregius, irrigaret: et ne aliquando ab

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.