PL 165, col. 72

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

non solum promittitur, verum etiam juratur, quod
de stirpe David secundum carnem Christus oriatur.
Unde non immerito factum est, ut pluribus in locis
filius David Christus vocetur. Hoc enim et pueri
clamabant: « Osanna filio David, benedictus qui
venit in nomine Domini [(Matth. XXI, 9)] . » Hoc et
mulier Chananaea dicebat: « Miserere mei, fili
David [(Matth. XV, 22)] . » Unde ipse quoque Judaeos
interrogans, ait: « Quid vobis videtur 6 de Christo?
cujus filius est? Dicunt ei, David [(Matth. XXII, 42)] . »
Quis igitur Christum esse aliquem credere posset,
nisi prius eum de stirpe David certissime natum
esse constaret? Merito igitur evangelista de Christo
locuturus, statim in principio suae locutionis eum
de semine Abrahae, de tribu Juda, et de progenie

David natum esse ostendit. Ostensa autem
causa, cur tale exordium evangelista suscepit;
Judaeis et haereticis, caeterisque respondeamus,
quibus hanc eamdem causam nihil ad rem pertinere
videtur, nisi filium Joseph Christum esse credamus.
Non enim hoc loco Mariae, sed Joseph generatio
texitur. Quid enim ad Christum pertinet, quod
Joseph probatur esse filius David, cum non de Joseph,
sed de Maria natus sit Christus? Sicut enim
secundum divinitatem Salvator noster nullam habuit
matrem, ita et secundum humanitatem nullum
habuit patrem. Audiant ergo isti hoc quod in lege
praecipitur, ut videlicet omnes viri ducant uxores
de tribu et cognatione sua, et cunctae feminae maritos
de eadem tribu accipiant, ut haereditas permaneat

in familiis, nec sibi commisceantur tribus,
sed ita maneant, ut a Domino separatae sunt.
Probatum est ergo legis testimonio, Virginem Mariam
atque Joseph de eadem tribu et cognatione
fuisse: neque enim aliter secundum legem conjungi
potuissent, nisi de eadem tribu ambo fuissent.
Si enim aliquis mihi objiciat, multos de alia
quoque, et non tantum de propria tribu duxisse
uxores; respondeo, non solum hoc, sed et multa
alia plerumque contra legem Judaeos fecisse; Joseph
vero contra legem agere non poterat, utpote qui
justus erat, et Deum in omnibus offendere timebat.
Haec autem lex, etsi fortasse non ad plenum ab aliis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.