PL 165, col. 75

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

Dimittere eam cogitabat, quod et sibi facile, nec
illi periculosum esse sentiebat. Daret enim ei libellum
repudii: sic enim praecipit lex. Hoc est autem
quod sequitur: Joseph autem vir ejus, cum esset
justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere
eam. Quia enim justus et sanctus erat, potius
eam occulte dimittere, quam accusare volebat.
Nolebat enim eam traducere in domum suam,
quia videbat gravidam esse non de suo. Haec autem
eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit
ei dicens: Joseph fili David, noli timere accipere
Mariam conjugem tuam. Cum, inquit, ita cogitaret,
cum his angustiis aestuaret, cum quid faceret, dubitaret,
ecce angelus Domini, ecce nuntius coelestis;
ecce Gabriel consiliator Virginis, ejusque conscius

castitatis, cui haec secreta commissa erant,
cui haec mysteria revelata fuerant, apparuit Joseph
in somnis. Et bene quidem in somnis. Si enim
Joseph non dormisset, si extra se non fuisset, si
mentis oculos apertos habuisset; si solem, qui jam
in Maria oriebatur, Spiritu sancto revelante, cognovisset;
procul dubio nihil tale cogitare potuisset.
Audiamus autem quod angelus dixerit: Joseph, fili
David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam.
Noli, inquit, timere, noli dubitare, tolle hanc zelotypiam,
pelle suspicionem; non est ut cogitas;
nondum cognoscis hanc virginem; nondum bene
vidisti Mariam conjugem tuam. Ipsa enim est templum
Dei; ipsa est porta coeli; ipsa est domina tua,
quam putas esse sponsam tuam: accipe ergo eam

jam nunc quasi dominam; accipe eam non tibi traditam,
sed commendatam; sis ei obediens ut servus,
non imperans ut maritus. Quare hoc? vis audire
quare? Quia quod in ea natum est, de Spiritu sancto
est. Sufficiat hoc audire, sufficiat et credere: non
quaeramus, qualiter de Virgine incarnatus, et qualiter
de Spiritu sancto natus est Christus. Credidit
enim Virgo, et concepit: hoc enim testatur Elisabeth:
« Beata, inquit, quae credidisti, perficientur
ea quae dicta sunt tibi a Domino [(Luc. I, 45)] . »
Credidit Virgo, et operante Spiritu sancto, Verbum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.