PL 165, col. 80

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

prophetarum testimonio venturum esse credebat? Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit
ab eis tempus stellae quae apparuit eis.
Hoc autem
ideo faciebat, ut si Christum invenire non posset,
saltem nativitatis ejus tempore cognito, qui solus
occidi non poterat, simul cum caeteris ejusdem
aetatis pueris necaretur. Non enim intelligis, Herodes,
non intelligis quod tibi per Moysen a Domino
dicitur: « Non coques haedum in lacte matris
suae, » id est non occides Christum infantem, et ad
Virginis matris ubera pendentem. Et mittens eos in
Bethlehem, dixit; ite et interrogate diligenter de
puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego
veniens adorem eum. Nihil proficis, nihil hac tua
calliditate agis. Non est consilium, nec sapientia,

nec fortitudo contra Dominum. Qui cum audissent
regem, abierunt: et ecce stella, quam viderant
in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens
staret super ubi erat puer. Videntes autem stellam
gavisi sunt gaudio magno valde. Recedunt Magi ab
Herode et vident stellam, quia et illi qui a diabolo
separantur, vident justitiae lumen. Sed quare eos
antecedit stella, nisi ut viam eis ostendat, et ad
puerum ducat? Sequuntur igitur eam: veniunt
Bethlehem: stat supra domum illam in qua erat
Virgo Maria: stat supra stellam; Maria enim stella
maris interpretatur. Stella itaque filius, stella
et mater: stella oritur de stella; sed major quae
oritur quam illa de qua oritur. Unde et merito supra
stare videtur. Non dixit supra puerum. Sed quid

dfxit? Supra, ubi erat puer. Ubi enim erat puer,
nisi in sinu Matris? Stabat ergo stella, et clamabat;
habet enim linguam suam. Ne enim longe petamus
exempla, sic illa stella loquebatur Magis, sicut istae
litterae loquuntur nobis: Significando igitur loquebatur,
sed quid significabat? quid dicebat? Vis audire
quid? Hic est puer: haec est Mater pueri: hic
eum quaerite, hic invenietis: hic in parvo corpusculo
latet, qui ubique est et omnia replet. Hoc est
enim quod dicit. Videntes autem stellam, gavisi sunt
gaudio magno valde. Quid est enim videntes stellam,
nisi videntes et intelligentes quid eis significabatur
et dicebatur per stellam? non enim magnum gaudium
est videre stellas. Nam et solem et lunam

saepe videmus, et non multum videndo gaudemus.
Gaudebant igitur non propter stellam, sed propter
stellae significatum. Et intrantes domum, invenerunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.