PL 165, col. 84
Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne
plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
Rama enim interpretatur excelsa. Illa igitur vox
auditur in Rama. quae multum exaltata prae sua
magnitudine longe, lateque diffunditur. Multus enim
ploratus multusque ululatus ibi erat, ubi tot matres,
tot parentes, tot homines utriusque sexus, visa tanta
crudelitate, etiamsi vellent, voces cohibere non poterant.
Quare autem Rachel filios suos plorare dicitur,
cum utique non filii Rachel, quantum ad litteram,
sed filii Liae sororis ejus omnes isti fuerunt?
Judas enim non Rachel, sed Liae filius fuit, in cujus
tribu haec caedes tam immensa facta est. Sed quia
Rachel interpretatur ovis, et significat sanctam Ecclesiam,
quae ovinam simplicitatem imitatur, non
immerito filii Rachel esse dicuntur, qui quasi agni
innocentes et sine voce, jugulantur. Denique cujus
filii sunt agni? nonne ovis? Sunt igitur filii Rachel.
Si quidem illa est ovis, et isti agni. Plorat autem Rachel,
id est, sancta Ecclesia usque hodie filios suos,
quia quamvis ad requiem eos ire intelligat; dolet
tamen, quia corporaliter ab ea separantur. Sic autem
dolebant et illi, quibus Dominus ait: « Et vos
nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo
vos, et gaudebit cor vestrum [(Joan. XVI, 22)] . »
Et quamvis multo melius quam fuerant sint (si quidem
jam nunc cum Deo sunt), ad tempus tamen
consolationem non recipit, quoniam in hac vita non
sunt.
V.
Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini
apparuit in somnis Joseph in Aegypto dicens:
Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in
terram Israel;
defuncti sunt enim qui quaerebant animam
pueri. Qui consurgens accepit puerum, et matrem
ejus, et venit in terram Israel. Plana sunt haec:
si exponantur, difficiliora reddi possunt. Quod enim
in patriam suam revertitur Jesus, nos quoque in
patriam nostram festinare admonet. Audiens autem
quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre
suo, timuit ille ire. Judaeam enim Jerusalem dicit,
et ea quae a tribu Juda in circuitu possidebantur.
Divisum igitur erat regnum, et jam a pluribus regebatur.
Et admonitus in somnis secessit in partes
Galilaeae; et veniens habitavit in civitate quae vocatur