PL 165, col. 86

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

ita vox praecedit verbum: statim enim ut ex ore
loquentis sonus qualiscunque procedit, vox est:
verbum autem nondum est; quia omne verbum
significat aliquid. Praecedit igitur vox, sequitur
verbum; merito ergo praecursor Domini Joannes
vocatur, quoniam et nascendo, et praedicando,
et moriendo, et ipsa sui nominis appellatione,
Christum praecedit. Denique Verbum Dei, quod
in pectore meo est, nisi vocis indumento, neque
intelligi, neque ad te transire potest. Sic igitur
Verbum Dei nec indiget indumento vocis ut intelligatur,
quomodo prius indigebat indumento carnis
ut videretur. Unde et Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis. Quid est autem viam Domini
parare, et semitas ejus rectas facere, nisi virtutes et

bona opera diligere, tenere, sequi, et totis viribus
amplecti? Ipse autem Joannes habebat vestimentum
de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos
suos: esca autem ejus erat locusta, et mel silvestre.
In hoc enim beatus Joannes apertissime demonstrat
quam pro nihilo mundum istum omnesque ejus blanditias
duceret, qui tam vilissimo indumento ciboque
utebatur: sola enim vitae hujus necessaria quaerebat,
qui sic vivere disposuerat. Hujus enim exemplum
illi sequuntur qui dicunt: Habentes victum et
vestitum, his contenti simus. Praeterea quia poenitentiam
praedicabat; qualiter poenitentes vivere
debeant, eis in seipso regulam dabat. Locusta autem
mundum animal est, et lege non prohibetur;

etsi ejusmodi cibus modo in usu non habeatur. Tunc exibat ad eum Hierosolyma, et omnis Judaea;
et omnis regio circa Jordanem, et baptizabantur ab eo
in Jordane, confitentes peccata sua. Videns autem
multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad
baptismum suum, dixit eis; progenies viperarum quis
demonstravit vobis fugere a futura ira?
Viperarum
enim haec natura dicitur esse, ut quando
femina concipit, masculum interficiat, quando vero
parit, ipsa nihilominus a filiis occidatur; neque
enim exspectant, ut assueto naturae ordine oriantur,
sed rupto matris utero violenter foras erumpunt.
Vipera igitur Synagoga est, quae virum suum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.