PL 165, col. 92

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

recordare, quia in deserto es, tentat te inimicus,
et panes suos tibi apponit. Responde itaque,
sicut Dominus tuus respondit, quando ipse quoque
ab eo tentabatur: Non in solo pane vivit homo, sed
in omni verbo quod procedit de ore Dei. Pane enim
nutritur corpus, verbo Dei reficitur anima.
Utrumque ergo bonum est: alterum tamen nimium
appetere, multumque delectabilem quaerere, et in
suscipiendo temperantiam non habere, malum est.
Ex hoc enim luxuria omnisque carnis petulantia
nascitur. Propter hoc et dives ille qui epulabatur
quotidie splendide, quia susceperat bona in vita
sua, omnia mala nunc patitur post mortem suam.
Videamus modo de illis quos supra pinnaculum
templi diabolus statuit, in quibus mihi clericorum

ordo maxime significari videtur. Illi enim a
diabolo supra pinnaculum templi elevantur, qui dum
se idoneos esse putant, qui Ecclesiam Dei regere
possint, et pretio, et precibus, et quibuscunque modis
possunt, Ecclesiae praelati et episcopi fieri nituntur.
Neque enim se aliter Christus illuc a diabolo
duci pateretur, nisi quia tales Christianos suo nomine
praesignitos in hoc facto significare volebat.
Et bene quidem tunc omnium personas, bonorum
scilicet et malorum in se significando suscepit,
quando se a diabolo tentari permisit. Quod autem
ait, Si Filius Dei es, mitte te deorsum, quid aliud
nisi hoc dicere videtur: Jam inter filios Dei computatus
es, jam episcopus ordinatus es, jam ab his qui te 17
non cognoscunt videris esse quod non es. Fac

igitur aliquid unde lauderis, unde gloriosus habearis,
et unde magnus ab hominibus videaris. Mitte te
deorsum. Semper enim hi tales se deorsum mittunt,
quia solas divitias, gloriam et dignitates quaerentes
quotidie deteriores fiunt; et hos tamen benignissimus
Dominus docere non dedignatur, quomodo suo
tentatori respondere debeant; si tamen non diabolum
tentantem, sed se salutaria consilia dantem
audire velint. Ait enim: Rursum scriptum est: Non
tentabis Dominum Deum tuum. Hoc enim Dominus
respondit, quando diabolus eum duxit supra pinnaculum
templi, et quando ei dixit; si Filius Dei es,
mitte te deorsum. Similiter igitur et tu quia intelligis
te supra Ecclesiam Dei male ordinatum; et non
a Deo, sed a diabolo ibi positum, caeterisque praelatum:

qui tibi etiam quotidie dicit mitte te deorsum,
et te quotidie praecipitare, et perdere nititur; recordare
hujus testimonii, quod non diabolo, sed tibi et
omnibus hominibus a Domino dicitur. Responde
igitur: Non tibi credam, non me deorsum mittam;
sed obediam Scripturae mihi dicenti: non tentabis
Dominum Deum tuum. Quomodo enim Dominum non
tentat qui Ecclesiam, quam furtim et per latrocinium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.