PL 166, col. 1514
Epistola ad Adalberonem (Joannes monachus), J. P. Migne
qui circuit quaerens quem devoret. Ad haec igitur
tabernacula construenda, primo die sumitur fructus
arboris pulcherrimae, id est primo die celebratur Incarnatio
Christi, qui carne et sanguine suo, qui
sunt fructus vitae nostrae, nos pascit. Ipse enim est
arbor nostrae salutis, quae in primo psalmo et in
Apocalypsi describitur super fluenta aquarum. Post
assumptionem arboris pulcherrimae assumuntur ad
constructionem tabernaculorum et spatulae palmarum,
hoc est post celebrationem nati Salvatoris ad
consummationem ecclesiasticorum ordinum celebrantur
et coronae victoriosorum martyrum, quod
innuitur in commemoratione protomartyris ipsorum.
Deinde assumuntur rami ligni densarum frondium,
id est doctores qui de ipso Christo, qui est lignum
vitae cum multiplici doctrina veritatis, quasi rami
cum densis frondibus progrediuntur, quod imaginatur
in solemnio beati Joannis summi doctoris.
Sequuntur salices de torrente, quae quamvis infructuosae
sint, frondent tamen et virent, quae sunt
vulgares plebiculae, quae licet in mundo positae, vix
ullum justitiae fructum ferant, tamen vivunt et salvantur
in fide, quae designatur in celebritate Innocentum,
qui nec loqui nec cooperari adhuc noverant.
His finitis, rationem Dominicae diei, quae infra dies
Dominici Natalis occurrit, breviter in calce scripti
attingamus, ut de missali officio hujus festi nihil
praetermittamus. Haec missa incerto die occurrit et
agitur, et significat fidem Synagogae in fine, incertum
est quando, in Christum crediturae, ut cum reliquo
corpore Ecclesiae et futura assumptio Synagogae
jam celebratur in Christi natale. Introitus Dum
medium silentium, vox est ipsius Synagogae testantis
quod caecata sit infidelitate quando Christus natus
est. Graduale Speciosus forma et Eructavit vox
Patris est, quasi ipsis Judaeis testantis quod Christus
Deus et Filius ejus est, quod illi modo non credunt
Evangelium et communio sumpta de Evangelio
dum puerum Jesum narrant de Aegypto relatum.
Judaeam innuunt fidem Christi in fine mundi ab ipsis
gentibus fore ad Judaeos reversuram exstincta
infidelitate eorum.