PL 166, col. 1516

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

si audis et vides, et inclinas aurem tuam. Audis
per obedientiam, vides per intelligentiam, inclinas
aurem tuam per humilitatem. Hic decor, hic omnis
gloria ab intus est in fimbriis aureis [(Psal. XLIV)]
:
hunc decorem tuum rex mansuetus concupiscit.
Egredere ergo de civitate; quia vidit, inquit, iniquitatem
et contradictionem in civitate [(Psal. LIV)]
.
Egredere cum pueris Hebraeis, qui transeunt simpliciter
in occursum Domini. Sterne in via ramos olivarum [(Matth. XXI)]
,
et opera misericordiae pedibus
ejus accommodes. Accipe frondes palmarum, ut
triumphes de principibus tenebrarum. Nihil in te
resideat quod in occursum Jesu non prodeat, quia
nec ungula in Aegypto, Pharaoni relinquenda est.
Manus et cor, linguae concinant Osanna in excelsis.

Videns vidisti, Domine Deus, afflictionem populi tui
qui est in Aegypto, et inclinasti coelos tuos et descendisti
liberare nos. Indulta est mihi, Domine,
modica quies ab operibus tenebrarum durissimis,
quibus mentem meam vehementer afflixit importunus
exactor. Pharaonis, et Sabbati tui praeparatio
jam laetificavit animam meam. Verumtamen nondum
usque ad speluncam perveni, ubi plenius intelligam
pustulas et naevos qui maculant faciem meam,
quae valde displicent in oculis tuis; quoniam et si
lavero me nitro [(Jer. II)]
, et multiplicavero mihi herbam Borith
[(ibid.)]
, maculata sum iniquitate mea.
Et nunc, Domine, passionis tuae dies urgere nos deberent
magis quam praepositi Pharaonis: quoniam
in operibus tuis justitia est et pax et gaudium in

Spiritu sancto. Nos autem dormitamus, te, Domine,
pro nobis orante, quia oculi nostri tempore nostro gravati
[(Matth. XXVI)]
sunt. Suscita nos ut vigilemus
et oremus, ne incidamus in tentationem; quoniam
tribulatio proxima est nobis. Quam cito clauditur
oculus ne te videat, collabitur pes noster in hoc
mare magnum et spatiosum manibus [navibus], ubi
sunt reptilia quorum non est numerus; quae somniorum
suorum phantasiis intentam ludificant animam,
et trahunt in cor maris, unde non facilis ad superiora
reditus est, nisi tu emittas manum tuam de
alto et liberes nos de aquis multis. Suscita nos, Domine,
ut tecum vel una hora vigilemus et oremus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.