PL 166, col. 1525

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar [(Luc. XXII)]
.
Manducavit pascha cum discipulis,
manducavit et pascha cum passus est, quando transivit
ex hoc mundo ad Patrem: Ego, inquit, habeo
cibum manducare quem vos nescitis; meus cibus est
ut faciam voluntatem Patris mei [(Joan. IV)]
, et voluntas
Patris est ut calicem bibam. Ergo in cruce
manducavit et bibit, et ebriatus est, et dormivit.
Risit verenda ejus maledictus Cham; et filii, avum
referentes, altissimi soporis mysterium pallio contexerunt: Immisit
quippe Dominus soporem in Adam
et tulit unam de costis ejus, et aedificavit in mulierem
et adduxit eam ad Adam [(Gen. II)]
. Manifesta res est,
quia dormitavit Christus, et soporatus est Christus,
et de latere ejus quotidie aedificatur, et pascitur, et

nutritur Ecclesia, et adducitur a finibus terrae, ut
assistat Regina a dextris in vestitu deaurato circumdata
varietate. In cruce ergo pascha manducavit,
quia ascendit in palmam, et collegit fructus
ejus. Cum exaltatus, inquit, fuero, omnia traham ad
me [(Joan. XII)]
, quae omnia? coelum, terram, et inferos.
Traxit ad se Patrem, quia clamor ejus introivit
in conspectum ejus, in aures ejus; et contremuit
terra, et petrae scissae sunt, et monumenta
aperta sunt, quia vocem Filii Dei audierunt. Sic
Mediator Dei et hominum, medius inter coelum et
terram, pascha manducabat, et fructus arboris undique
colligebat, quos in corpus suum trajiciebat; quia
confluebant omnia ad arborem vitae, quae erat in medio
paradisi; restincta enim erat framea, quae viam intercluserat.

Quis ergo amplius crucem timeat? in cruce
enim pendet omnis fructus vitae, quia ipsa est arbor vitae
quae est in medio paradisi; ipsa est altitudo, latitudo,
sublimitas et profundum; ipsa bonos colligit et
remunerat; ipsa malos disperdit et condemnat; ipsa
est moestorum consolatio, esurientium refectio, perfectorum
gloriatio. Circuire possum, Domine, coelum,
et terram, et mare et aridam, et nusquam te
inveniam nisi tantum in cruce; ibi dormis, ibi pascis,
ibi cubas in meridie [(Cant. II)]
. Crux enim tua
fides est cujus latitudo charitas, longitudo longanimitas,
altitudo spes, profundum timor. In hac cruce
te invenit quicunque te invenit, in hac cruce anima
suspenditur a terra, et dulcia poma de ligno vitae

decerpit; in hac cruce Domino suo adhaerens dulciter
decantat: Susceptor meus es tu, gloria mea et
exaltans caput meum [(Psal. III)]
.
Nullus ergo te quaerit, nullus te invenit, nisi crucifixus.
O gloriosa crux, radicare in me, ut ascendam
in te! Sed ubi crucifixerunt eum? [(Joan. XIX.)]
in Calvariae
loco. Beatus vero locus in quo figitur crux.
Bona calvities quae tali fronde vestitur. Ad hanc
calvitiem Elisaeus ascendebat: Ascende, calve. Ascende,
calve [(IV Reg. II)]
. Vide si non calvus est et noster
Elisaeus: Filius hominis, inquit, non habet ubi
reclinet caput suum [(Luc. IX)]
. Ecce quam calvus est
qui non habet ubi caput reclinet! calvus est, quia regnum
ejus non est de hoc mundo; calvus est noster
Elisaeus, quia discipuli ejus relicto eo omnes fugerunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.