PL 166, col. 1529
Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne
et mordet et salit, sic humilis justus, carnalium vitia
mordet confidenter, et salit in montibus ubi tutissimum
habet refugium, ut non timeat perdicem adulteram
quae persecuta est Eliam [(III Reg. XIX)] , et
Joannem Baptistam interfecit [(Matth. XIV)] . Da mihi,
Domine, portionem in terra viventium, in sepultura peregrinorum in agro Aceldama
[(Matth. XXVII)]
, qui
pretio magno sanguinis tui emptus est; ibi enim sepulti
sunt omnes Patres nostri, qui super terram
hanc advenae fuerunt et peregrini; ibi Abraham, pulcherrimam
conjugem suam Saram in spelunca duplici
sepelivit [(Gen. XXIII)] . Sed quid est quod nec
gratis agrum ipsum accipere voluit, nec in electis
eorum sepulcris mortuum sepelire? Quia nec sine
pretio sanguinis Christi, gratis se per seipsum salvandum
credidit, nec bonum sibi aestimavit esse, si
in fetentibus mundi sepulcris habitaret. In electis,
ait, sepulcris nostris sepeli mortuum tuum [(ibid.)]
.
Habet mundus electa sepulcra; illos utique quos
elationis fastigium, vel superstitionis operositas perspicuos
reddit. Tota Aegyptus sepulcris plena est, neque
enim erat domus in qua non jaceret mortuus [(Exod. XII)]
.
Illa sepulcra in deserto desiderabant filii
Israel: Deerant nobis, inquiunt, in Aegypto sepulcra [(Exod. XIV)]
,
ut cadavera nostra jaceant in deserto
nuda et inhumata. In talibus sepulcris noluit mortuum
suum sepelire sanctissimus patriarcha, sed
ubi? in spelunca duplici; ubi spes bonorum operum,
et amor contemplativae requiescit; ibi enim et Lia
condita jacet: ergo Sara et Lia in spelunca duplici,
simul absconditae sunt. Illa prius sterilis, postmodum
jam senex, filium gaudii unum tantummodo
peperit; haec post sex filios parere cessavit, nisi quod
novissime filiam (sacri generis ignominiam) peperit.
Mira res! haec quae sex habuit filios, parere cessare
dicitur [(Gen. XXIX)] ; illa quae unum tantummodo,
parere cessare non memoratur. Sed activa finem
habet, contemplativa semper parit; illa in dolore,
ista in gaudio parturit, et tamen utraque in eodem
agro sepulta est. Nam Rachel juxta Bethlehem subter
silicem crucis superposita est [(Gen. XXXV)] , nimirum
sedet ad pedes Jesu, ut de domo panis semper fecunda
pariat. Ergo Sara et Rachel nunquam parere
cessabunt. Lia vero, post sex filios, aut omnino parere
cessat, aut filiam parit; ipsa est carnalis voluptas,
quae sub specie discretionis nonnunquam subrepit
activae; sed tamen si vere vidua fuerit, salvabitur;
non per filiae, sed per generationem filiorum [(I Tim. II)]
.
In spelunca itaque duplici patriarchae nobiles una
cum suis conjugibus sepulti sunt; habitarunt enim
in tabernaculis sicut advenae et peregrini super terram;
ideo sepulturam peregrinorum, tam ipsi quam
tota eorum successio, haereditate possident. Sed
quid est quod Jacob grandaevus, majore quam caeteri
ambitione, suavitate, et gloria ibidem a filio suo
Joseph sepultus est? [(Gen. L.)] Per Jacob grandaevum,
perfecta charitas exprimitur; in qua Pater a Filio,
imo cum Filio consepelitur, dicente ipso, quia si