PL 168, col. 1309

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

recedentes a te, in terra scribentur [(Jer.
XVII)] . » In isto scripto scripti sunt omnes electi, quibus
ipse Dominus: « Gaudete, inquit, quia nomina vestra
scripta sunt in coelis [(Luc. X)] . » Et omnes quidem,
tam electi quam reprobi, in terra sive terreno libro
conscripti fuerunt, ex peccato primi illius hominis,
in quo omnes peccaverunt: sed per justitiam novissimi
hujus hominis, omnes electi transcripti sunt in
libro vitae, libro generationis Jesu Christi, per quem
justificati sunt [(Rom. V)] . Quomodo in isto tali libro
transcripti sunt? Nimirum credendo in hunc Jesum
Christum, quemadmodum de primo patrum generationis
hujus Abraham scriptum est: « Credit Abraham
Deo, et reputatum est ei ad justitiam [(Gen. XV;
Rom. V)] . » In quo enim credidit Deo ut justificaretur,

nisi in promissione seminis, quod est hic idem
Jesus Christus? Dixerat enim illi Deus: « Suspice
coelum et numera stellas, si potes; sic erit semen
tuum [(Gen. XV)] . » Et in hac promissione fuerat
egressus de terra et de cognatione sua: « In semine
tuo benedicentur omnes gentes [(ibid.)] , » quod Christus
est. Cum igitur audis, « Liber generationis Jesu
Christi, filii David, filii Abraham, Abraham genuit
Isaac [(Matth. I)] , » etc., ne parvum tibi facias librum
hunc, non illud solum attendas quod Abraham secundum
carnem genuit Isaac, et Isaac secundum
carnem genuit Jacob, similiterque de caeteris: sed
hoc potius, quod et Abraham secundum promissionem
genuit Isaac, et Isaac secundum promissionem
genuit Jacob. Hoc namque animadverso, prolixius

liber et grandis pagina per singulas fere genituras
apparet, dum promissionis verbum in memoria
repositum, recogitare facit quid et qualiter ad
illos Patres sanctos Deus locutus est. Jam hic considerandum
est de hoc ipso generationis libro, quod
ita terminatus est: « Jacob autem genuit Joseph [(ibid.)] .
» Nonne illam potuisset lineam sequi qua
perveniret ad eum qui Mariam secundum carnem
genuit, nisi potiorem illam aestimaret genituram, quae
est fidei sive promissionis; quae est auditio sive observatio
Verbi Dei? Siquidem et ipse Dominus hoc
attestatur, nosque cognoscere vult, qui, ubi extollens
quaedam mulier vocem de turba, dixit: « Beatus
venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.--Quinimo, »
ait, « beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt

illud [(Luc. XI)] . » Et alibi: « Quicunque enim
fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse
meus et frater et soror et mater est [(Matth. XII)] . »
Felices itaque quorum etsi caro patres sive generationem
Jesu Christi non contingit, anima tamen audiendo
et custodiendo verbum Dei, mater facta est
ejusdem Jesu Christi: felicissimi vero, qui utroque
modo patres sive parentes sunt tanti filii, quorum
notissimi sunt hi duo magni patriarchae, quorum
nomina sic insigniter enuntiantur in capite libri hujus
filii David, filii Abraham. Et de genitura quidem
carnis veritas nostra assertione non indiget, quod secundum
illam beata Virgo Maria ipsorum filia sit
vel fuerit: de illa vero, qua secundum fidem sive

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.