PL 168, col. 1332

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

« Cumque mature surrexisset Jacob, et transductis
omnibus remansisset solus, ecce vir luctabatur cum
eo usque mane, qui cum videret quod eum sperare
non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim
emarcuit. Dixitque ad eum: Dimitte me, jam enim
ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi
benedixeris mihi. Et ille: Si contra Deum, inquit,
fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis?
Et benedixit ei in eodem loco. Dixitque Jacob:
Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est
anima mea [(Gen. XXXII)] . » Juxta magnum et mirum
illud praesagium factum est, nascente Jesu Christo,
et victor inventus est homo, sive genus Jacob, promissum
exigens a Deo, et quasi jure superatus est
Deus, promissi sui debitor. Num prava fuit aut

ignota est colluctatio? Nonne saltem ex eo cognosci
potest quod ait ad Moysen: « Cerno quod populus
iste durae cervicis sit, dimitte me, ut irascatur furor
meus contra eos, et deleam eos? [(Exod. XXIII)] . » Ibi
namque fortis fuit et invaluit Moyses eodem modo,
quo pater ejus 574 Jacob loco vel tempore jam
dicto, de quo et in Osea taliter scriptum est: « In
fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit
ad angelum, et confortatus est, flevit et rogavit
eum, in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum [(Ose. XII)] .
» Hinc manifestum est qualis lucta
illa fuerit, quia flevit et rogavit eum. Secundum illud
praesagium futurum erat et factum est, ut iratus
Deus, quia saepe fuit offensus, et iratus multis eorum
adinventionibus, minaretur, quod recederet, imo et

genus Jacob disperderet atque deleret, et nunquam
defuerunt in populo illo homines, quamvis pauci, in
quibus esset fortitudo, id est fides Jacob, luctans et
invalescens ad fortitudinem Dei, et quodammodo
dicens, « Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. »
Talium quisque flevit et rogavit eum, et hoc fuit
invalescere, et fortem esse contra Deum. Hic ille
Moyses, de quo jam exemplum praelibatum est,
fortiter luctabatur stans in confractione, id est in
nimia mentis humiliatione in conspectu ejus, cum
dicente illo: « Dimitte me? » ipse orabat Dominum
Deum suum dicens: « Cur, Domine, irascitur furor
tuus contra populum tuum? Recordare Abraham,
Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus jurasti

per temetipsum [(Exod. XXXII)] , » etc. Sic multoties
idem Moyses flevit et rogavit eum, sic David flevit
et rogavit eum, sic et alii plures fleverunt et rogaverunt
eum, quorum fletum et rogatum per ordinem
narrare nimis longum est. Quid mula? Contra
Deum fortis fuit Jacob nec dimisit eum nisi benediceret,
et benedixit ei in eodem loco. Et itidem contra
Deum sive contra iram Dei fortis fuit progenies
ejusdem Jacob, nec dimisit eum, nisi daret
Christum suum, qui est omnium gentium benedictio.
Tunc tetigit nervum femoris Jacob, ubi benedixit
eum et statim emarcuit. Quid est hoc, nisi quia sic
rationabiliter futurum erat, ut postquam promissio
compleretur, postquam hic Jesus Christus nasceretur,
jam extunc omnis apud Deum genealogiarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.