PL 168, col. 1334
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
et contentiones, et pugnas legis devita, sunt
enim inutiles et vanae [(Tit. III)] . » Igitur omnium
genealogiarum finis iste sit, quod idem Apostolus
ait: « Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus,
segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat
per prophetas suos in Scripturis sanctis, de
Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum
carnem [(Rom. I)] . » Quod si ex semine David,
ergo et ex tribu Juda, ut confirmetur veritas Dei,
dicentis per os patriarchae Jacob: « Non auferetur
sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec
veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio
gentium [(Gen. XLIX)] . » Quod si ex tribu Juda, ergo
ex semine Abrahae, ad quem primum dictum est:
« Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen.
XXII). » Jam de caetero femur Jacob marcidum fit, sicut
vere est. Nam revera emarcuit, ita ut jam neque
rex, neque dux, neque propheta, neque sacerdos
possit inde sperari, et omnino vigor, sive viror
ejusmodi sic defecit in illo, ut sic infidelis, imo et
infideli deterior, qui spem habet in carne ejusdem
populi, recepturus Antichristum sub nomine Christi.
LIBER SECUNDUS.
est, qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim
stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. »
Nonne jam tunc coeli gloriam istam enarraverunt?
Utique narraverunt et alios coelos, de quibus jam
dictum est, enarraturos esse significaverunt. Et sicut
tunc magi, id est sapientes utique gentiles, claritatem
sive illustrationem istius coeli inanimati,
scilicet stellam cognoscentes atque sequentes, venerunt
dicentes: « Ubi est qui natus est rex Judaeorum? »
sic futurum erat ut gentes illuminationem
coelorum, rationalium, id est apostolorum, videlicet
donum Spiritus sancti quod acceperant intelligentes,
venirent et poenitentiam sibi ad vitam donari
postularent. Item, sicut tunc « Herodes » propter
magos seu magorum inquisitionem « turbatus est, et
omnis Hierosolyma cum illo, et quaesivit puerum ad
perdendum eum, » sic futurum erat ut gentibus
Evangelium Jesu Christi suscipientibus, eadem civitas
Hierusalem, totumque regnum Judaicum seditionibus
turbatum conaretur funditus exterminare
praedicationem apostolorum, et ipsum quodammodo
occidere Christum, occidendo et crucifigendo, flagellando,
et de civitate in civitatem persequendo [(Matth. XXIII)] ,
plerosque ex prophetis et sapientibus
et Scribis, quos ille misit. Nihilominus, sicut
tunc dictum est Joseph: « Surge et accipe puerum
et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, » et sic fecit
Joseph secedens cum puero et matre ejus in Aegyptum,
sic futurum erat ut loquens in apostolis suis
Christus diceret: « Vobis quidem oportebat primum
loqui verbum Dei, sed quomodo repulistis illud, et