PL 168, col. 1336
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
erat de Juda, et dux de femoribus ejus defecerat
cum regnaret Herodes patre Idumaeo. et matre ortus
Arabica? Igitur dicendo « in Bethlehem Judae in diebus
Herodis, » scienter argumenta praebuit veritatis,
breviter et sufficienter edicens, sic oportuisse fieri,
id est tunc temporis debuisse nasci Christum, quo
tempore narraverat eum esse natum, et illum debers
nativitatis esse locum propter veritatem Dei et confirmandas
voces prophetarum, fuerat autem conceptus
in civitate Galilaeae, cui nomen Nazareth. Quamcunque
ob causam in illa civitate Galilaeae tunc fuerint
vel habitaverint Joseph et Maria, cum essent de
domo David, nihilominus ut nasceretur Jesus in
Bethlehem Juda, Deus miro providit modo, videlicet
propheticae veritati famulante Romano imperio. Denique
Caesar Augustus hoc modo famulatus est illi,
ut et auferret sceptrum et ducem de Juda dando
regnum Judaeae Herodi alienigenae, Antonio suffragante,
unde et hic dicitur, « in diebus Herodis regis, »
et edictum proponeret, « ut describeretur universus
orbis [(Luc. II)] : » quae causa effecit ut ascenderet
« Joseph cum Maria desponsata sibi uxore praegnante,
in Bethlehem civitatem David eo quod esset de familia
et domo David [(ibid.)] . » Sic miro modo famulatum
est nativitati Jesu Christi et propheticae veritati,
tam Romanum imperium nesciens, quam coelum
inanimatum sentiens; Romanum, inquam, imperium,
tale edictum proponendo, coelum autem,
tale signum, id est novam stellam proferendo. Unde
propheticum illud impletum est: « Orietur stella ex
Jacob, et exsurget homo de Israel [(Num. XXIV)] . »
Locum ipsum magi, licet divinitus inspirati, nescierunt;
quippe qui non in Bethleem, sed primum
Hierosolymam venerunt dicentes: « Ubi est qui natus
est rex Judaeorum? » Magis in sublimi quam in
humili loco, magis in regia civitate quam in vico
mediocri, magis in turba divitum quam in silentio
pauperum nasci posse et quaerendum esse putaverunt
regem Judaeorum; itaque Hierosolymam venerunt,
sed hoc tale erat, ac si parvum non attendentes
virgultum, ad excelsa suspicerent ligna silvarum.
Dixerat autem Spiritus sanctus per prophetam:
« Excelsi statura succidetur, et sublimes humiliabuntur,
et subvertentur condensa saltus ejus ferro,
et Libanus cum excelsis cadet. Et egredietur virga
de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet [(Isai.
X)] , » et caetera. Et est sensus: Inter superbos erunt
jurgia, contra semetipsos dimicabunt et cadent: quod
tunc maxime factum est, quando Herodes homicidia,
imo et parricida ad omnem Davidicae stirpis odorem
saeviens et contra omne regium genus dentibus stridens,
nec uxori pepercit, nec socero, qui erant regii
generis, et proprios quoque filios crudeliter morte
damnavit. Vane furebat, 576 frustra insaniebat
diabolus in illa sua securi, in qua secabat; quia non
de excelsis cedris, aut robustis quercubus, sed de
gracili virga, quae inter arbusta latebat, flos erat
ascensurus, id est non de superbis et purpuratis divitibus,
sed de humili virgine, qualis in plebe vix