PL 168, col. 488
Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
est, idcirco dedit eos idem judex, subauditur in
manus gladii, et in captivitatem in omnes gentes, et in partes vulpium
[(Psal. LXII)]
, id est malignorum
spirituum. Usquequo sic dabit eos? Usque ad tempus,
inquit, in quo parturiens pariet. Parturiens dicitur,
non ista filia latronis, id est terrena Hierusalem,
quae Deo sterilis est, sed illa spiritualis Hierusalem
sive Sion, cui supra dixerat: Dole et satage,
filia Sion quasi parturiens. Illa namque mater pariet,
subauditur Judaeorum, sive Israelis reliquias,
juxta illud: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi
arena maris, reliquiae convertentur ex eis [(Isa. X)]
.
Nam hoc est, quod hic protinus subjungit: Reliquiae
fratrum ejus convertentur ad filios Israel. Cujus
ejus? Nimirum ipsius judicis Israel, quia fratres
ejus secundum carnem ipsi Judaei sunt, qui maxillam
ejus percusserunt. Tempus quo istud fiat tunc
erit, cum plenitudo gentium intraverit. Sequitur: Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate
nominis Domini Dei sui, et convertentur, quia
nunc magnificabitur usque ad terminos orbis terrae.
Judex Israel, sicut jam dictum est, propter hoc dabit
eos, quia percusserunt maxillam ejus, et ipse surgens
a mortuis stabit, subauditur a dextris Dei fortis
et sublimis, juxta quod in Actibus apostolorum
scriptum est: Cum autem esset Stephanus plenus
Spiritu sancto intendens in coelum, vidit gloriam Dei,
et Jesum stantem a dextris Dei, et ait: Ecce video
coelos apertos, et filium hominis stantem a dextris
virtutis Dei [(Act. VII)]
. Stabit ergo, id est pro suis
morientibus pugnabit ipse victor mortis, et pascet,
subauditur populum suum, utpote dives et praepotens
rex in fortitudine Domini, in sublimitate nominis
Domini Dei sui, id est, sicut fortis Deus habens
nomen sublime, quod est super omne nomen [(Philip.
II)]
, videlicet quale nomen habet Pater, qui propter
assumptam humanitatem dicitur et est Dominus
Deus ejus. Nam et ipse loquitur: Ascendo ad Patrem
meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum
vestrum [(Joan. XXIX)]
. Et convertentur, ait, quia nunc
magnificabitur usque ad terminos terrae. Hoc ipsum
quod hic dicit, et pascet, et convertentur, et caetera,
manifestius in psalmo expressum habemus. Ait
enim: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt
Dominum, qui requirunt eum, vivent corda eorum in
saeculum saeculi. Reminiscentur et convertentur ad
Dominum universi fines terrae [(Psal. XXI)]
. Pascet ergo
scilicet terminos terrae, quoadusque magnificabitur,
non qualicunque edulio, sed corporis et sanguinis
sui sacramento, quod edentes et bibentes pauperes
saturabuntur: nam corda eorum, id est animae, vivent in saeculum saeculi,
quemadmodum ipse dicit: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum,
et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita
[(Joan. VI)]
.
Sequitur:
Et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram,
et quando calcaverit in domibus nostris. In
nonnullis codicibus legitur Assyriis, et ordinatior
littera videtur. Si enim legendum est Assyrius, cur