PL 168, col. 965

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

timoris Domini [(Isa. XI)] : » -- « Et recedens a
malo, » videlicet quia « peccatum non fecit, nec
inventus est dolus in ore ejus [(I Petr. II)] . » --
« Natique sunt ei septem filii, » id est apostoli
gratia septiformis Spiritus implendi, « et tres filiae, »
id est, plebes infirmiores, sed tamen fide Trinitatis
solidatae. « Et fuit possessio ejus septem millia
ovium, » id est innocentia perfectorum ex legis pascuis
ad perfectionis gratiam venientium. « Et tria
millia camelorum, » id est, in Trinitatem credentium
fides gentilium, qui torti moribus, atque onusti
criminibus, ab idolorum cultura venerunt, sive
plebes Samaritanorum, qui sicut cameli quasi ruminant,
sed nequaquam ungulam findunt, videlicet
quia legem ex parte recipiunt, et ex parte contemnunt,

dum fidem resurrectionis nesciunt. « Quingenta
quoque juga boum et quingentae asinae. » 429
Numerus hic ex quinquagenario decies multiplicato
perficietur. Et quinquagenarius requiem
jubilaei, denarius autem summam exprimit perfectionis.
Boum quoque nomine in praesenti Judaea,
asinarum vero nomine gentilium figuratur stultitia.
Idem ergo hic quod superius nominatis ovibus et
camelis, et per boves et asinas designatur, videlicet
quia aeternam et perfectam requiem Judaea gentilitasque
quasi quingenta juga boum et quingentae asinae
Christo colliguntur possidendae. Et quia per boum
fidem prius stulta mundi, post etiam astuta collecta
sunt, bene prius animalium multitudine descripta, in
extremo ponitur, « ac familia multa nimis. » Eratque

vir ille, scilicet de quo dictum est: « Ecce vir
Oriens nomen ejus [(Zach. VI)] , » magnus inter omnes
Orientales, id est inter omnes sanctos in fide ejusdem
Orientis consistentes, videlicet quia caeteros
sanctos adoptio facit esse Orientales, illum autem
Divinitatis natura verum Orientem exaltat. « Et filii
ejus, » id est praedicatores ejus sancti apostoli,
« ibant per domos, » id est per diversas regiones,
« et faciebant convivium, » id est audientibus ministrabant
epulas virtutum, « unusquisque in die
suo, » id est in intellectu suo. « Cumque transissent
in orbem dies convivii, » id est peracto ministerio
praedicationis, mittens scilicet Spiritum sanctum,
« sanctificabat eos, » videlicet quia pro praedicaturis
apostolis Patrem Redemptor noster exoravit.

Dicebat enim: « Ne forte peccaverint filii mei, »
id est praedicatores mei, « et benedixerint, » id est
maledixerint, « Deo in cordibus suis. » Maledicere
enim Deo est, de ejus munere sibi gloriam praebere.
« Sic faciebat Job cunctis diebus, » videlicet quia
sine intermissione pro nobis holocaustum Redemptor
immolat, cum Patri suam pro nobis Incarnationem
demonstrat. Moraliter: « Vir, » scilicet quisque
electorum viriliter agens, « nomine Job, » id
est dolens, videlicet de praesentibus, et ad aeterna
festinans, « erat, » imo est, « in terra Hus, » id est
animum inhabitat consiliatorem, et omnia cum consilio
agentem. « Eratque vir ille simplex, » etc.
Istud non mutatur ab eo modo, quo supradictum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.