PL 168, col. 967

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ne forte virtutes meae, dum bona in aperto exercent,
in occulto noxia molitae sint, et arrogando sibi
quod sunt, Deo maledixerint. Quod bene et subtiliter
Jeremias insinuat per viros quod ad offerenda
Deo munera venientes in medio civitatis refert interfectos
esse ab Ismahel [(Jer. XLI)] , quia divinis deditae
operibus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant,
subripiente hoste, dum devotionis portant
hostiam in ipso itinere, perdunt vitam thesauri;
quibus se decem viri redemerunt ne interficerentur,
spes est, quae in agro poenitentiae recondita supradictis
sacrificiis omnem virtutem ad perfectum emundat.
« Sic faciebat Job, » id est sic facit iste dolens
vir, « cunctis diebus, » videlicet quia frustra velociter
in bono opere currit, qui priusquam ad metas,

id est ad bravium vitae perveniat, a proposito deficit.
Ecce autem quasi quoddam speculum mentis nostrae
oculis opponitur, cum talis viri tentatio describitur,
qua diabolus non contra eumdem Job, sed
ipsum habens pro materia contra Deum certamen
hoc ordine proponit.
VERS. 6.-- « Quadam autem die. » Primo notandum
quia tentatio viri justi, qua ad victoriam ducitur,
a die coepta perhibetur. Econtra divitis anima
in Evangelio nocte repetitur [(Luc. XII)] , et Salomon
nocte sapientiam accepit non perseveraturus [(III
Reg. III)] . « Quadam ergo die cum venissent filii
Dei, » scilicet electi angeli, qui per Paulum omnes
dicuntur administratorii spiritus [(Hebr. II)] , cum inquam
hi « filii Dei, » qui ad nos mittuntur « venissent, »

videlicet spiritus conversione, et « assisterent
coram Domino, » unde nulla discedunt mentis aversione,
« adfuit inter eos etiam Sathan. » -- « Adfuit, »
inquam, ita ut videretur non ut videret, « inter eos, »
id est cuncta videntem latere non valens, sicut caecus
solem non videns solis radiis perfunditur.
VERS. 7.-- « Cui, » videlicet non electis angelis,
sed Satan quem nescit, id est quem reprobat, « dixit
Dominus: unde venis? » Videlicet quia dignum est
ut itinera ejus, quae judicans damnat, quasi nesciens
requirat. Hoc est dicere Dei, « unde venis? » itinera
malitiae ejus increpare. « Respondens Satan, »
cujus utique respondere est, omnipotenti majestati
nil posse celare, « ait: Circuivi terram, et perambulavi

eam. » Bene, quia quietus in coeli culmine
stare contempsit, 430 idcirco laborans et anxius
terram non transvolat, sed peccati pressus pondere
perambulat, et ad gyrum laboris circuit, juxta illud:
« In circuitu impii ambulant [(Psal. XI)] . »
VERS. 8.-- « Dixitque Dominus: Nunquid considerasti
servum meum Job, » subintellige qualis
sit, et perspexisti, « quod non sit similis ei super
terram? » Hoc dicere Dei est tales electos suos justificando
facere, qualibus angelus apostata possit
invidere. « Vir simplex, » etc. Hoc superius jam dictum
est.
VERS. 9, 10.-- « Nunquid frustra, » id est gratis,
Job, qui tot bona in terra recepit, « timet Deum, »
id est innocenter se gerit? Hoc dicere diaboli est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.